Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
se noverit incursurum. Dátum Anagnie V. Kalendas Julii Pontificatus nostri Anno Sexto. (1261. 27. Junii.) Nulli ergo . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sextodecimo Kalendas Februarii Anno Tertiodecimo. CCCCLXII. 1402. iy. Januarii. Dionysium Nicolai, canonicum Varadiensem, domesticum praelatum pontificium creat. (Anni XIII. Liber A. f. 149 b.) Bonifacius etc. Dilecto filio Dyonisio Nicolai, canonico Waradiensi, familiari nostro, salutem etc. Devotionis tue sinceritas et alia dona virtutum, super quibus laudabile tibi testimonium perhibetur, digne nos excitant et inducunt, ut personam tuam speciális prerogativa gratie favorabiliter prosequamur. Ut igitur in effectu percipias, quod suggerit nostre mentis affectus, te in nostrum verum domesticum et continuum commensalem familiarem recipimus et aliorum nostrorum verorum domesticorum et continuorum commensalium familiarum consortio favorabiliter aggregamus. Intendentes, quod per hoc apostolici favoris presidia plenius sortiaris, quodque omnibus gratiis, privilegiis, antelationibus et aliis, quibus nostri veri domestici et continui commensales familiares quomodolibet potiuntur, uti valeas et gaudere. Sic igitur de bono in melius studiis virtutum intendas, quod merito ad faciendum tibi pleniorem gratiam invitemur. Nulli ergo . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sextodecimo Kalendas Februarii Anno Tertiodecimo.