Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
CCCCLXIII. 1402. 18. Januarii. Monachos ordinis s. Francisci de Szalárd contra impetitores defendi iubet. (Anni XIII. Liber C. f. 68.) Bonifacius etc. Venerabili fratri . . . Episcopo Waradiensi salutem etc. Tunc digne ac laudabiliter iniuncte nobis debitum servitutis exolvimus, si Dei ministris, qui, seculi abdicatis illecebris, devotum et sedulum exhibent Altissimo famulatum, ut eo liberius, quo quietius, in famulatu huiusmodi perseverent, contra perversorum insolentias apostolicis favoribus assistamus. Sane dilectorum filiorum . . . Guardiani et fratrum domus beate Marié in Zalard, ordinis Minorum, tue diocesis, conquestione percepimus, quod licet ipsi, qui in regno Bosne inter scismaticos consistunt, et pro conversione huiusmodi scismaticorum continue laborare non desinunt, eorumque exhortationibus et salubriter predicationibus multos ex scismaticis huiusmodi, relictis erroribus, cooperante Domino, ad viam reduxerint veritatis, et cotidie reducere non desistunt, tamen nonnulli fratres dicti ordinis, qui minus sapiunt, que sunt Dei, et quidam alii, qui nomen Domini in vanum recipere non formidant, eorum profectibus invidentes, ut natura malorum est, Guardianum et fratres prefatos multipliciter molestant varias eis iacturas et iniurias inferendo. Quare pro parte dictorum Guardiani et fratrum fűit nobis humiliter supplicatum, ut providere ipsis super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur adversus molestatores et iniuratores huiusmodi illo volentes eisdem Guardiano et fratribus remedio subvenire, per quod ipsorum compescatur temeritas, et aliis aditus committendi similia precludatur, Fraternitati tue . . . mandamus, quatenus prefatis Guardiano et fratribus presidio efficacis defensionis assistens non permittas eosdem super hiis et quibuslibet aliis ab eisdem et quibusvis aliis indebite molestari, vei eis gravamina vei damna seu iniurias irrogari, facturus dictis Guardiano et fratribus, cum ab eis aut eorum aliquo fueris requisitus, de quibuslibet molestiis, iniuriis atque dampnis presentibus et futuris summarie, simpliciter et de piano sine strepitu et figura iudicii iustitie complementum, molestatores et iniuratores huiusmodi nec non contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscumque dignitatis, status, ordinis vei conditionis existant, quandocumque