Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

rem litterarum ipsarum presentibus de verbo ad verbum inseri facientes, qui talis est: Bartholomeus, Dei gratia Vesprimiensis Episcopus, omnibus presen­tes litteras inspecturis salutem in domino Iesu Christo. Licet bone inten­tionis propositum a nobis sit assidue studiosius adiuvandum, in hiis tamen cura potior est adhibenda, in quibus specialiter et animarum remediis consulitur et incrementis ecclesiarum salubriter providetur. Nove­rint igitur universi, quod nos beatam Catharinam virginem, cuius pre­cibus nos semper adiuvari credimus, volentes nobis esse propitiam tam in corpore, quam in anima: in loco Vesprimiensi quandam ecclesiam in honorem eiusdem virginis fabricari fecimus et in eadem collegium san­ctimonialium collocavimus, ad quarum sustentationem sexdecim marchas argenti annuatim de consensu Capituli nostri ex reddituum nostrorum proventibus ordinavimus; in villis Leueld, Meneka, Chytar et Jutos 1 qua­dringentas capecias, et in decimis pertinentibus ad cultellum, idest ad decimas de Ker 2 quatuor marchas pro vestibus; item in cultello de Euse * centum agnos pro pelliciis et refectione sororum infirmarum; item in vino de cultello de Poloknuk 4 quinquaginta cubulos vini cum magnó cubulo, qui vulgo aco vocatur; item in cultello de Kai 5 quin­quaginta cubulos vini cum eodem cubulo, et hec omnia sexdecim mar­chas ascendunt, sicut superius est expressum. Et ne ulli unquam homi­num üceat hanc nostre ordinationis et donationis paginam infirmare, presentis scripti patrocinio communiri et sigillorum nostri et Capituli nostri fecimus munimine roborari. Dátum in Erok 6 V. Kalendas Julii Anno Domini Millesimo CC° XL°. Henrico Preposito, Laurentio Can­tore, Johanne Lectore, Mathia Custode, Jacobo Symigiensi, Favo Zala­diensi, Kalenda Albensi, Petro Vesprimiensi, Abbate (sic) de Sancto Andrea, Germano Segustiensi Archidiaconis in ecclesia nostra feliciter existentibus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirma­tionis infringere etc. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indigna­tionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, 1 Löd, Menyéke, Csatár, Jutás in com Vesprimiensi. 2 Hajmás-Kér in com. Vesprimiensi. 5 Ösi in com Vesprimiensi. 4 Paloznak in com Zala. J Vallis Kál in com. Zala. 6 Erők seu Erek nunc praedium prope Sümeg in com Zala.

Next

/
Thumbnails
Contents