Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

1402. IJ. JANUAR11. 40? CCCCLXI. 1402. 77. Januarii. Privilegia monasterio monialium s. Catharinae Vesprimiensi per Bartholomseum, Episcopum Vesprimiensem, ac Alexandrum IV., Summum Pontificem, largita confirmat. (Anni XIII. Liber c. f. 14. Brevis extractus eius apud Fejér. X. 4. p. 94.) Bonifacius etc. Ad futuram rei memóriám. Sacre religionis, sub qua dilecte in Christo filie Priorissa et Conventus monasterii monialium sancte Catharine Vesprimiensis, per Priorissam soliti gubernari, ordinis sancti Augustini, sub cura et secundum instituta fratrum ordinis Predicatorum viventes, devotum et sedulum exhibent Altissimo famulatum, merítő promeretur honestas, ut votis earum in hiis presertim, que ipsarum et dicti monasterii utilitatem concernunt, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Ipsarum igitur Priorisse et Conventus supplicatio­nibus inclinati, litteras felicis recordationis Alexandri pape IIII. predecesso­ris nostri, eis olim concessas, quas in cancellaria nostra diligenter inspici et presentibus de verbo ad verbum, cum incipiant vetustate consumi, inseri fecimus, auctoritate apostolica tenore presentium innovamus et presentis scripti patrocinio communimus. Per hec autem nullum ius eisdem Priorisse et Conventui de novo acquiri volumus, sed antiquum tantummodo conservari. Tenor vero dictarum litterarum talis est: Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filia— bus Priorisse et Conventui monialium inclusarum monasterii sancte Catha­rine Vesprimiensis, ordinis sancti Augustini, secundum institutum fratrum Predicatorum viventibus salutem et apostolicam benedictionem. lustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum, et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut petitio vestra nobis exhibita continebat, venerabilis fráter noster Episcopus Vesprimiensis, monasterii vestri fundator, annuum reddi­tum sexdecim marcharum argenti percipiendum ab eo de bonis episco­patus Vesprimiensis, vobis et per vos monasterio vestro de sui assensu Capituli pietatis intuitu concesserit, prout in eius litteris confectis exinde plenius continetur; nos vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc pie ac provide factum est, gratum habentes et ratum, illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, teno­51*

Next

/
Thumbnails
Contents