Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
sibique curam et administrationem ipsius ad nutum huiusmodi commisissent, tamen postmodum prefatus Andreas, falso pretendens, se rectorem dicte ecclesie ac ipsas ecclesiam et possessionem ac fructus, redditus et proventus earumdem ad se spectare, prefatos Capitulum super hoc petendo, eos condemnari et compelli ad dimittendum sibi ecclesiam et possessiones predictas coram venerabili fratre nostro Eberhardo, Episcopo Zagrabiensi, non ex delegatione apostolica traxit in causam, in qua prefatus Episcopus ad nonnullos actus citra tamen conclusionem dicitur processisse. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, lite huiusmodi sic indecisa pendente, prefatus Andreas eosdem Capitulum dictis ecclesia et possessione spoliaverit, seque in illis intruserit, illasque occupaverit ac detinuerit et detineat indebite occupatas, fructus ex eis percipiens in anime sue periculum et dictorum Capituli non modicum detrimentum, pro parte dictorum Capituli nobis fűit humiliter supplicatum, ut providere eis super premissis de oportuno remedio de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, statum cause et omnium premissorum habentes presentibus pro sufficienter expresso, ac attendentes, quod spoliatis iniuste restitutionis est beneficio succurrendum, . . . Discretioni tue, cum prefati Capitulum, potentiam dicti Andree merítő perhorrescentes, eum infra civitatem Zagrabiensem seu dictam diocesim nequeant convenire secure . . . mandamus, quatenus vocatis dicto Andrea et aliis, qui fuerint evocandi, dictisque Capitulo, prout iustum fuerit, restitutis, summarie simpliciter et de piano ac sine strepitu et figura iudicii auctoritate nostra audias causam, et quod iustum fuerit, appellatione remota decernas, faciens, quod decreveris, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vei timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Kalendas Januarii Anno Tertiodecimo.