Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
I4OI. )I. DECEMBRIS. 401 Waciensi ecclesiis predictis prebendas nec non dignitatem vei personatum seu officium, cum cura vei sine cura, in altéra earundem ecclesiarum, etiamsi dignitas huiusmodi in altéra ipsarum ecclesiarum maior post pontificalem fuerit, et si forsan ita esse non inveneris . . . dummodo ipsum alias ad obtinendum prebendas ac officium sine cura ydoneum esse reppereris .. . prebendas ac sine cura dumtaxat officium huiusmodi, si que vei si qui aut si qua vacant ad presens aut cum simul vei successive vacaverint... conferendas vei conferendos seu conferenda eidem Dominico . . . donationi tue auctoritate nostra reserves . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Undecimo Kalendas Januarii Anno Tertiodecimo. CCCCLX. 1401. }i. Decembris. Archidiacono de Baranya committit, ut Capitulura Csázmense in possessionem ecclesiae Vetero-Csázmensis atque villae Otrochanch restituat. (Anni XIII. Liber a. f. 41 b.) Bonifacius etc. Dilecto íilio Archidiacono de Baranya in ecclesia Quinqueecclesiensi salutem etc. Exhibita nobis pro parte dilectorum íilio— rum Capituli ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, petitio continebat, quod, licet olim bone memorie Stephanus, Episcopus Zagrabiensis, parochialem ecclesiam sancti Johannis Baptiste de Veterichasma, dicte diocesis, eisdem Capitulo et mense ipsorum canonice univisset et incorporasset, et deinde felicis recordationis Philippus, etiam Episcopus Zagrabiensis, dicti Stephani Episcopi successor, quandam possessionem mancipiorum alias colonorum Otrochanch nuncupatam, in dicta diocesi consistentem, eisdem Capitulo ac mense libere concessisset, ipsique Capitulum parochialem ecclesiam ac possessionem predictas, tanquam ad ipsos pleno iure spectantes, in proprios usus a tempore, cuius contrarii memória non existit, tenuissent et possedissent et tunc etiam tenerent et possiderent, ac fuissent et tunc essent in pacifica possessione vei quasi iuris deputandi ac ponendi capellanum in dicta parochiali ecclesia, ad nutum ipsorum Capituli amovibilem, ac percipiendi fructus, redditus et proventus parochialis ecclesie ac possessionis predictarum, ipsique dudum dilectum íilium Andreám Valentini, presbyterum dicte diocesis, capellanum dicte parochialis ecclesie deputassent,