Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

quod, licet eis tam per indultum apostolicum, quam per ipsorum ordinis instituta, diutius pacifice observata, permissum a diu fuerit et quietissime observatum, quod dicti ordines (sic) fratres et conversi libere et licite possint et valeant ubilibet a Christifidelibus elemosynas et pia suffragia pro eorum sustentatione et victu querere mendicando, tamen vos fratri­bus dictarum domorum contradicitis, opponitis, inhibetis et etiam repug­natis, quominus in civitatibus et diocesibus vestris a Christifidelibus, commorantibus in eisdem, huiusmodi elemosinas et suffragia querant, ex quibus se valeant sustentari et pacis famulari auctori. Quare . . . nobis fűit humiliter supplicatum, ut eisdem providere super hoc . . . dignare­mur. Nos igitur . . . considerantes, quod necare videntur, qui denegant alimenta, cum fratres dicti ordinis proprium non habeant, nec aliquid, ex quo vitám ipsorum ducere valeant et Altissimo deservire, nisi elemosina­liter sibi querant, Fraternitati vestre ... in virtute sancte obedientie et sub pena suspensionis ab ecclesiarum ingressu, cui ipso facto, si contra­feceritis, volumus subiacere, precipiendo mandamus, quatenus fratres et conventus dictarum domorum per civitates et dioceses vestras mendicare et elemosinas querere et a Christifidelibus et orthodoxis recipere libere permittatis, nec vos per vos aut alios in hoc quomodolibet repugnetis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sextodecimo Kalendas Januarii Anno Tertiodecimo. CCCCLIX. 1401. 22. Eecetnbris. Dominico de Kövesd canonicatum ac dignitatem in ecclesiis Agriensi vei Vácziensi confert. (Anni XIII. Liber —. f. 295.) Bonifacius etc. Dilecto filio Abbati monasterii beate Marié in Bel, alias Triumfontium, Agriensis diocesis, salutem . . . Volentes igitur dilectum filium Dominicum Georgii de Kewesd, clericum Cenadiensis diocesis, . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si post diligentem examinationem eundem Dominicum ad hoc ydoneum esse reppereris, ei de uno in Agriensi et de alio canonicatibus in Waciensi ecclesiis . . . auctoritate nostra provideas . . . et si eundem Dominicum alias ad obtinendum dignitatem vei personatum seu curatum officium ydoneum esse reppereris . . . unam in Agriensi et aliam in

Next

/
Thumbnails
Contents