Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

petitio continebat, quod olim canonicatu et prebenda ecclesie Zagrabien­sis, quos quondam Johannes Johannis, dictus Briga, . . . obtinebat, per ipsius . . . obitum . . . vacantibus, dictus Johannes Pauli vigore litterarum nostrarum, per quas canonicatum ipsius ecclesie obtinens prebendam inibi exspectabat, dictos canonicatum et prebendam sic vacantes . . . acceptavit et de illis sibi obtinuit provideri . . . Cum autem . . . prefa­tus Johannes Pauli dubitet, acceptationem huiusmodi ex certis causis viribus non subsistere, . . . Nos volentes dicto Johanni Pauli, qui pres­byter est ... gratiam facere . . . Discretioni vestre mandamus, quate­nus . . . canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus sexaginta florenorum auri . . . valorem annuum non excedunt . . . auctoritate pre­dicta conferre et assignare curetis. Non obstantibus . . . quod prefatus Johannes Pauli . . . plebem Johannis Baptiste predictum, cuius fructus . . . etiam sexaginta florenorum auri . . . valorem annuum non excedunt, nosci­tur obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimooctavo Kalendas Januarii Anno Tertiodecimo. CCCCLVII. 1401. 16. Decembris. Nicolaum Hartmanni archidiaconatu Abaújváriensi ob suam absentiam privari, huncque Stephano Oláh conferri iubet. (Anni XIII. Liber a f. 150.) Bonifacius etc. Dilecto filio Cantori ecclesie Agriensis salutem . . . Vite ac morum honestas, . . . super quibus apud nos dilectus filius Stephanus Michaelis, dictus Ola, canonicus ecclesie Agriensis, . . . com­mendatur, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Hodie siquidem ad audientiam nostram deducto, quod licet Nicolaus Hartmanni, Archidiaconus de Abauivar in ecclesia Agriensi, archidiaconatum de Abauyvar eiusdem ecclesie, de quo, tunc certo modo vacante et antea dispositioni apostolice reservato, sibi auctoritate apostolica gratiose provi­sum fuisset, in Palatio apostolico contra quendam suum adversarium litigando sententialiter evicisset, eiusque possessionem adeptus fuisset, tamen postmodum idem Nicolaus iam pluribus annis elapsis a dicta ecclesia se absentavit et absentat et dictum archidiaconatum, qui curatus et dignitas, non tamen maior post pontificalem, in eadem ecclesia existit,

Next

/
Thumbnails
Contents