Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

CCCCXLVI. 1401. 2). Octobris. Ut canonicatus Agriensis, quocunque titulo vacet, Adriano Dionisii conferatur, praecipit. (Anni XII. Liber I. A. 187 b.) Bonifacius etc. Venerabili fratri . . . Episcopo Concordiensi et dilectis filiis . . . Preposito Waciensis ac ... Lectori Agriensis ecclesiarum salutem . . . Vite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dile­ctus filius Adrianus Dyonisii, clericus Quinqueecclesiensis diocesis, . . . commendatur . . . Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Adriani petitio continebat, quod olim canonicatu et prebenda ecclesie Agriensis, quos quondam Stephanus Deseu . . . obtinebat per ipsius Stephani obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacantibus, dilectus filius noster Thomas, Electus Agriensis, dictos canonicatum et prebendam . . . eidem Adriano auctoritate ordinaria contulit . . . ipseque Adrianus vigore collationis . . . dictos canonicatum et prebendam . . . tenet et possidet de presenti. Cum autem . . . idem Adrianus ex eo, quod a nonnullis asseratur, dictos canonicatum et prebendam per obitum dicti Stephani minimé vacavisse, sed predictum Stephanum per bone memorie Stepha­num, tunc Agriensem Episcopum, ipsius Thome Electi predecessorem, in preiudicium quondam Nicolai Jacobi de Saarvaer (sic), qui dictos canoni­catum et prebendam, tunc per obitum quondam Georgii Johannis de Delne, ipsius ecclesie canonici, extra dictam Curiam defuncti, vacantes vigore quarundam litterarum apostolicarum . . . infra tempus legitimum acceptaverat et de illis sibi fecerat provideri, in dictis canonicatu et pre­benda intrusum fuisse, illosque extunc et etiam tempore obitus sui occupasse et detinuisse indebite occupatos et ex certis aliis causis dubitet, collationem et provisionem predictas viribus non subsistere, et sicut accepimus, canonicatus et prebenda predicti per obitum dicti Nicolai, qui, illorum possessione per eum non habita, etiam extra eandem Curiam extitit vita functus, vacent et vacare noscantur ad presens, Nos Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . sexaginta florenorum auri . . . valo­rem annuum . . . non excedunt, sive per Stephani vei Georgii aut Monum. Vaticana. Hung. Series I. Tom. IV.

Next

/
Thumbnails
Contents