Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

Nicolai obitum sive alias quovis modo . . . vacent . . . eidem Adriano auctoritate nostra conferre et assignare curetis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalendas Novembris Anno Duodecimo. CCCCXLVII. 1401. 1. Novembris. Executoribus committit, ut canonicatum Csázmensem Valentino Johannis conferant. (Ann XII. Liber I. A. f. }io.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Concordiensi et dilectis filiis Abbati monasterii sancte Margarete de Bela, Zagrabiensis diocesis, ac Preposito ecclesie Sancti Spiritus (sic), dicte diocesis, salutem . . . Vite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filius Valenti­nus Johannis, canonicus ecclesie sancti Stephani Zagrabiensis, . . . com­mendatur, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, canonicus (sic) et prebenda ecclesie Sancti Spiritus Zcasmiensis, Zagrabiensis diocesis, quos quondam Nicolaus Johannis obtinebat, per ipsius Nicolai obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacavérit et vacet ad presens, Nos . . . Discretioni vestre mandamus, quatenus . . . canonicatum et prebendam predi­ctos, quorum fructus . . . quadraginta florenorum auri . . . valorem annuum . . . non excedunt . . . eidem Valentino auctoritate nostra conferre et assignare curetis. Non obstantibus . . . quod idem Valen­tinus, ut asserit, canonicatum et prebendam ecclesie sancti Stephani pre­fati, quorum fructus . . . viginti florenorum auri . . . valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Novembris Anno Duodecimo.

Next

/
Thumbnails
Contents