Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
Branda ... ad nonnullos actus . . . dicebatur processisse, et quod lite huiusmodi coram ipso Branda ... sic indecisa pendente, prefatus Benedictus in officiis buccicularie et panectarie Palatii nostri servitor existens apud Sedem eandem fuerat defunctus, Nos ne ad prefatum lectoratum alicui vitiosus pateret ingressus, si lis huiusmodi careret legitimo defensore. qui tueretúr eandem, providere, prefatoque Cristiano, qui literarum Penitentiarie nostre procurator existebat, specialem gratiam facere volentes, dicto Brande . . . mandavimus, ut eumdem Cristianum . . . in omni iure et ad omne ius, quod dicto Benedicto tempore huiusmodi sui obitus in lectoratu predicto, seu ad illum quomodolibet competierat, . . . surrogaret, . . . Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte dicti Arnoldi petitio continebat, idem Cristianus, postquam in iure huiusmodi extitit surrogatus, et venerabilis frater noster Philippus, Episcopus Marsicanus, quem similiter in iure et ad ius huiusmodi per alias nostras literas mandavimus surrogari, antequam in iure et ad ius huiusmodi surrogaretur, omni iuri, cuilibet ipsorum in lectoratu prefato quomodolibet competenti, libere et sponte in manibus nostris cesserint, nosque cessionem huiusmodi admiserimus et causam eandem ex certis causis ante cessionem predictam tibi audiendam commiserimus . . . ipsaque causa adhuc coram te pendeat indecisa, Nos . . . dicto Arnoldo, ne novus sibi in causa huiusmodi adversarius surrogetur, providere sibique specialem gratiam facere volentes, Fraternitati tue . . . committimus et mandamus, quatenus eumdem Arnoldum, ... in omni iure et ad omne ius, quod Benedicto in canonicatu et prebenda ac lectoratu tempore sui obitus et quod Philippo Episcopo et Cristiano prefatis tempore cessionis huiusmodi quomodolibet competebat aut competere poterat, auctoritate nostra surroges ipsumque ius sibi conferas . . . et nichilominus eosdem canonicatum et prebendam ac lectoratum, quorum fructus . . . et proventus triginta marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt . . . prefato Arnoldo auctoritate nostra conferre et assignare procures. Non obstantibus . . . quod idem Arnoldus, ut asserit, canonicatum et prebendam ac altare sancte Crucis in ecclesia Waradiensi, quod quidem altare sine cura est, et quorum omnium fructus . . . viginti marcarum argenti puri . . . valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Septembris Anno Duodecimo.