Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
diem clausit extremum, vacavérit, et vacet ad presens, Nos volentes prefatum Stephanum natum . . . favore prosequi gratioso Fraternitati tue . . . mandamus, quatenus, si predictum Stephanum natum, postquam iuxta formám litterarum in canonicum predicti monasterii receperis atque in fratrem, si per diligentem examinationem bene legere, bene construere et bene cantare ac congrue loqui latinis verbis et alias ad obtinendum preposituram eandem ydoneum esse reppereris, vei etiamsi ipse Stephanus natus non bene cantaret, dummodo in tuis manibus iuret ad sancta Dei evangelia, quod infra annum a tempore examinationis huiusmodi conputandum bene cantare addiscet, super quibus tuam conscientiam oneramus, dictam preposituram cuius fructus . . . (deest in codice) . . . valorem annuum, . . . non excedunt, etiamsi prepositura ipsa curata et dignitas conventualis existat, et ab aliquo monasterio vei regulari loco dependeat, et ad eam consueverit quis per electionem assumi, sive ut prefertur, sive alias quovis modo . . . vacet, . . . prefato Stephano nato auctoritate nostra conferas et assignes. . .. Non obstantibus . .. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Nonis Augusti Anno Duodecimo. CCCCXXIV. 1401. j. Augusti. Praeposituram Tituliensem Ladislao Sós, Archidiacono Nógrádiensi, confert. (Anni XII. Liber 120. f. 39b. item Anni XII. Liber B. f. 38b.) Bonifacius etc. Dilecto filio Ladislao Johannis Sos, Archidiacono Novugradiensi in ecclesia Strigoniensi salutem . . . Cum itaque prepositura Titulensis ecclesie sancte Sapientie, Colocensis diocesis, quam dilectus filius Stephanus, Electus Transilvaniensis, tempore promotionis per nos facte de ipso ad ecclesiam Transilvaniensem, tunc vacantem, obtinebat, prout obtinet, per huiusmodi promotionem et munus consecrationis impendendum eidem Electo vacare speretur, Nos . . . preposituram predictam, que dignitas est, cuiusque fructus ... trecentarum marcharum argenti puri valorem annuum, ut asseris, non excedunt, cum illám, ut prefertur, sive alias quovismodo, preterquam per obitum dicti Electi, vacare contigerit, etiam si curata existat, et ad eam consueverit quis per electionem assumi, conferendum tibi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis motu