Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

persone . . . ducerent acceptandas, conferendas, singulos prebendas sin­gulis personis eisdem, ... per nostras litteras speeialem potestatem . . . canonicatum et prebendam predictos . . . prefato Petro contulit. Cum autem . . . prefatus Petrus dubitet, collationem ... ex certis causis viri­bus non subsistere . . . Nos . . . Discretioni Vestre . . . mandamus, quatenus . . . canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . quinquaginta florenorum auri . . . valorem annuum non excedunt . . . eidem Petro auctoritate nostra conferre et assignare curetis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Nonis Augusti Anno Duodecimo. CCCCXXIII. 1401. j. Augusti. Stephanum de Pele monasterio Turócziensi praeficit. (Anni XII. Liber 123. f. 21.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Archiepiscopo Strigoniensi salu­tem . . . Hodie siquidem per nos accepto, quod dilectus filius Stephanus, dilecti filii Stephani de Pele natus, clericus Waradiensis diocesis, cupiebat in monasterio sancte Marié virginis de Turuch, per Prepositum solito gubernari, Premonstratensis ordinis, Strigoniensis diocesis, unacum dilectis filiis Conventui (sic) dicti monasterii, ad presens Preposito carentis, sub regulari habitu virtutum Domino famulari, nos tibi per alias nostras litteras dedimus in mandatis, ut eundem Stephanum natum, si esset ydoneus, et aliquod canonicum non obstaret, in dicto monasterio, sive in eo certus canonicorum numerus esset, sive non, reciperes et per te vei alium seu alios recipi faceres in canonicum et in fratrem, sibique iuxta ipsius monasterii consuetudinem regularem habitum exhiberes, ac de commu­nibus ipsius monasterii proventibus, sicut uni ex aliis ipsius monasterii canonicis integres (sic) faceres responderi, ipsumque ibidem sincera in Domino caritate tractari, et nichilominus professionem, per canonicos dicti monasterii emitti consuetam, ab ipso Stephano nato, si eam sponte et libere emittere vellet, eadem auctoritate reciperes et admitteres, prout in ipsis litteris plenius continetur. Cum itaque prepositura dicti monasterii, quam quondam Ladislaus, ultimus ipsius monasterii prepositus, dum viveret, obtinebat, per ipsius Ladislai obitum, qui extra Romanam Curiam Monum. V»tican« Hung. Series I. Tora. IV. 46

Next

/
Thumbnails
Contents