Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
1)97' OCTOBRIS. 3i xLvir. 1397. 28. Septembris Romae. Nobili Nicolao Stephani de Zsidó (alias de Csák) comiti de Temes et eius consorti Annás, Vaciensis, dioecesis, facultatem tribuit, ut per confessarium pro suo lubitu eligendum absolvi possint. (Anni VIII. —.) Bonifacius . . . Dilecto filio nobili viro Nicolao Stephani de Sydow, Comiti de Temeswar, et dilecte in Christo filie nobili mulieri Anne, eius uxori, Waciensis diocesis, salutem . . . Provenit . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Kalendas Octobris Anno Octavo. XLVIII. 1397. 1. Octobris. Joannem de Sirmio in possessionem canonictatus Albaregalensis inducere iubet. (Anni VIII. Liber 1497. [sic] f. 86.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Omnium Sanctorum in Castro Vesprimiensi ac sancti Nicolai extra muros • Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, ecclesiarum Prepositis salutem . . . Exhibita nobis nuper pro parte dilecti filii Johannis Demetrii de Syrimio, canonici ecclesie beate Marié Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, petitio continebat, quod, dudum ipse in causa per eum contra dilectum filium Stephanum Blasii, qui se gerit pro clerico Quinqueecclesiensis diocesis, super canonicatu et prebenda eiusdem ecclesie, quos, tunc certo modo vacantes, idem Johannes auctoritate quarundam literarum acceptaverat, et de illis sibi canonice provisum fuerat, et quos prefatus Stephanus detinebat indebite occupatos, et eundem Johannem contra iustitiam impediverat, quominus ipse dictos canonicatum et prebendam pacifice assequi posset, mota et coram certo Auditore causarum Palatii apostolici ex commissione apostolica diutius ventilata diffinitivam, per quam inter cetera predicti canonicatus et prebenda Johanni adiudicati et super eis nec non impedimentis huiusmodi Stephano prefato perpetuum silentium impositum, ipseque Stephanus in fructibus per eum ex dictis canonicatu et prebenda a tempore mote litis citra