Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
celestis gratie conspexerint se refectos de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus confessis, qui in (. . . Ut supra numero CCXVIII.) et qualibet die in Cena Domini (. . . Ut supra numero CCXVIII.) ad huiusmodi ymaginis visionem devote venerint annuatim, singulis videlicet festivitatum et celebritatis, ac diei Cene Domini tres annos et totidem quadragenas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus; presentibus in perpetuum duraturis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio Nonas Junii Anno Duodecimo. CCCCV. 1401. 10. Junii. Lectoratum Quinqueecclesiensem post diuturnas litis decisionem Paulo Simonis confirmat. (Anni XII. Liber 136. f. 60 b.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati monasterii sancte Trinitatis, Quinqueecclesiensis diocesis, ac Archidiacono de Warasd in ecclesia Zagrabiensi salutem . . . Exhibita nobis pro parte dilecti filii Pauli Symonis, Lectoris ecclesie Quinqueecclesiensis, petitio continebat, quod orta dudum inter dilectum filium Nicolaum Thome, qui se gerit pro clerico Jauriensis diocesis, et quondam Thomam Nicolai, clericum, super lectoratu dicte ecclesie, quem tunc per obitum quondam Nicolai, dicti Vicarii, ipsius ecclesie Lectoris, extra Romanam Curiam defuncti, vacantem Thomas vigore quarundam litterarum apostolicarum ... se infra tempus legitimum acceptasse et de illo sibi provisum fuisse canonice, dictumque Nicolaum Thome se gratie, acceptationi et provisioni huiusmodi contra iustitiam opposuisse . . . Nicolaus Thome vero predicti eundem lectoratum ad se de iure spectare asseruerant, prout asserebant, matéria questionis, Nos causam huiusmodi, non obstante, quod de sui natura ad eandem Curiam legitime devoluta . . . non esset, bone memorie Nicolao, Episcopo Agrigentino, tunc capellano nostro et causarum Palatii apostolici auditori ad instantiam dicti Thome audiendam commisimus . . . Qui ad instantiam .. . Nicolai Lubich, procuratoris Thome, coram eo in iudicio comparentis . . . Arnoldum de Meghen, procuratorem, prout eidem Episcopo, tunc auditori, apud acta cause huiusmodi