Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

CCXXX. 1400. 22. Mártii. Joanni de Kanizsa, Archiepiscopo Strigoniensi, facultatem Terram Sanctam visitandi largitur. (Anni XI. Rubr. f. 253. Fejér Cod. Dipl. X. v. 2. p. 683.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Johanni, Archiepiscopo Strigoniensi, salutem . . . Tue Devotionis exigentibus meritis, votis tuis libenter annui­mus et petitiones tuas in hiis, que honeste postulas, quantum cum Deo possumus, favorabiliter exaudimus. Cum itaque, sicut oblate nobis tue petitionis series continebat, tu zelo devotionis accensus Sepulcrum Domi­nicum et alia oratoria Terre Sancte desideras cum viginti personis personaliter visitare, Nos tuis in hac parte supplicationibus inclinati, quod Sepulcrum et alia oratoria supradicta, quibuscunque prohibitionibus, constitutionibus et processibus Sedis Apostolice in contrarium factis, habitis seu etiam promulgatis, penas et sententias spirituales et temporales continentibus, nequaquam obstantibus, ex causa predicta cum huiusmodi personis valeas visitare, illaque nichilominus pro huiusmodi visitatione deferre ac etiam exhibere, sine quibus tu et persone prefate peregrinationem huiusmodi commode adimplere non possetis, dummodo ad partes illas nulla alia deferas vei deferri facias seu persone predicte deferant, que in profectum vei favorem hostium fidei christiane redundare valeant, tibi auctoritate presentium indulgemus. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Undecimo Kalendas Április Anno Undecimo. CCXXXI. 1400. 2). Mártii. Régimén episcopatus Syrmiensis Thomae de Ludány, Episcopo Agriensi, committit. (Anni XI. Liber I. f. 53 b.) Bonifacius . . . Dilecto filio Thome, Electo Agriensi, salutem . . . Sane ecclesia Syrmiensis ex eo pastoris solatio destituta, quod nos hodie te, tunc Electum Syrmiensem, licet absentem, a vinculo, quo ipsi eccle-

Next

/
Thumbnails
Contents