Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

I2J CLIX. 1399. 28. Április. Abrahae de Kajár, Custodi Strigoniensi, canonicatum Strigoniensem denuo conferri precipit. (Anni X. Liber I. f. 245. b.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Sibinicensi et dilectis filiis Preposito sancti Thome de Promontorio Strigoniensis ac Custodi Agrien­sis ecclesiarum salutem . . . Vite ac morum honestas, . . . super quibus apud nos dilectus filius Abraham Michaelis de Kayar, Custos ecclesie Strigoniensis, . . . commendatur . . . nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Abrahe petitio continebat, quod olim canonicatu et prebenda eiusdem ecclesie, quos quondam Vincentius de Kunis obtinebat, per eiusdem Vincentii obi­tum, qui venerabilis fratris nostri Johannis, Archiepiscopi Strigoniensis, familiaris domesticus, continuus commensalis existens, extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacantibus idem Archiepiscopus habens, ut dicebat, conferendi quecunque beneíicia familiarium suorum domestico­rum, continuorum commensalium ... per nostras litteras potestatem canonicatum et prebendam predictas prefato Abrahe . . . contulit . . . Cum autem . . . prefatus Abraham dubitet, collationem et provisionem predictas ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes eidem Abrahe . . . gratiam facere . . . Discretioni vestre . . . mandamus, qua­tenus canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . quadra­ginta florenorum auri . . . valorem annuum, ut ipse Abraham asserit, non excedunt . . . eidem Abrahe . . . conferre et assignare curetis. Non obstantibus . . . quod idem Abraham, ut asserit custodiam ecclesie pre­fate, cuius fructus, . . . decem et octo marcharum argenti puri . . . valo­rem annuum non excedunt, noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Kalendas Maii Anno Decimo.

Next

/
Thumbnails
Contents