Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
CLX. 1)99- 2S. Április. Joanni Joannis canonicatum Bosnensem denuo conferri praxipit. (Anni X. Liber I. f. 248.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Waradiensi et dilectis filiis Preposito Strigoniensis et Custodi Agriensis ecclesiarum salutem . . . Vite ac morum honestas, . . . super quibus apud nos dilectus filius Johannes Johannis, canonicus Waradiensis, . . . commendatur . . . nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Johannis petitio continebat, quod olim canonicatu et prebenda ecclesie Boznensis, quos quondam Michael Pauli ipsius ecclesie canonicus .. . obtinebat, per eiusdem Michaelis obitum, qui venerabilis fratris nostri Johannis, Archiepiscopi Strigoniensis, familiaris domesticus, continuus commensalis existens, extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacantibus: prefatus Archiepiscopus habens, ut dicebat, conferendi auctoritate nostra quecunque beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, quorumcunque familiarium suorum domesticorum, continuorum commensalium, etiamsi canonicatus et prebende aut dignitates, personatus vei officia et dignitates ipse in Metropolitanis vei Cathedralibus maiores post pontificales vei in Collegiatis ecclesiis principales existerent, et ad illas consuevissent qui per electionem assumi, aliis personis ydoneis, quas ad id duceret eligendas, etsi quelibet personarum ipsarum unum vei duo aut plura beneficium seu beneficia, ecclesiasticum seu ecclesiastica, obtineret, per nostras litteras specialem potestatem, canonicatum et prebendam predictos ... prefato Johanni Johannis . . . contulit . . . Cum autem, . . . prefatus Johannes Johannis dubitet, collationem predictam ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes dicto Johanni Johannis gratiam facere . . . Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . canonicatum et prebendam, quorum fructus . . . viginti marcharum argenti . . . valorem annuum, ut ipse Johannis asserit, non excedunt, . . . eidem Johanni Johannis conferre et assignare curetis. Non obstantibus, . . . quod prefatus Johannes Johannis, ut asserit, canonicatum et prebendam ecclesie Waradiensis predicte, quorum fructus . . . vigintiquinque marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, obtinet, et nos hodie sibi de