Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
106 I)99. 2). MÁRTII. CXLII. 1)99- 25- Mártii. Canonicatum Zagrabiensem Andreas Grazari denuo Conferri prsecipit. (Anni X. Liber —.) Bonifacius . . . Venerabilibus fratribus Concordiensi et Guizensi Episcopis et dilecto filio Preposito ecclesie Zagrabiensis salutem . . . Vite ac jjiorum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filius Andreas Johannis Grazarii, clericus Salzeburgensis diocesis, . . . commendatur . . . nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis pro parte dicti Andree petitio continebat, quod hodie canonicatus et prebenda ecclesie Zagrabiensis, quos quondam Barnabas Michonis obtinebat, per eiusdem Barnabe obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacantibus, carissimus in Christo filius noster, Sigismundus, rex Ungarie illustris, verus patrónus eorundem canonicatus et prebende et existens in pacifica posessione vei quasi iuris presentandi personam ydoneam ad eosdem, prefatum Andreám ad ipsos canonicatum et prebendam . . . venerabili fratri nostro Episcopo Zagrabiensi infra tempus debitum presentavit, idemque Episcopus eundem Andreám in eisdem canonicatu et prebenda auctoritate ordinaria instituit, dictusque Andreas vigore presentationis et institutionis huiusmodi canonicatum et prebendam predictos extitit pacifice assecutus. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Andreas dubitet, presentationem et institutionem predictas ex certis causis viribus non subsistere, . . . Nos . . . Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . sedecim marcharum argenti . . . valorem annuum, ut ipse Andreas asserit, non excedunt, prefato Andree auctoritate nostra conferre et assignare curetis .. . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Octavo Kalendas Április Anno Decimo.