Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

CXXXIX. 1)99• 19' Mártii. Canonicatum Csázmensem Matthioe Gerdalino denuo confert. (Anni X. Liber —. f. 13.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati monasterii beate Marié de Lanstroch, Aquilegensis diocesis, ac Preposito ecclesie Zagrabiensis salutem . . . Vite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filiis Mathias Gerdalinus, rector, plebanus nuncupatus, parochialis ecclesie, plebis nuncupate, sancti Ladislai regis * prope Kaprancham, Zagrabiensis diocesis . . . commendatur . . . nos indu­cunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Mathie petitio continebat, quod, olim canonicatu et pre­benda ecclesie Chasmensis, dicte diocesis, quos quondam Stephanus Mathei . . . obtinebat, per eiusdem Stephani obitum, qui extra Roma­nam Curiam diem clausit extremum, vacantibus, Mathias vigore quarum­dam literarum nostrarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum cura vei sine cura ad collationem venerabilis fratris nostri Episcopi Zagrabiensis pertinens expectabat, eosdem canonicatum et prebendam . . . infra tem­pus legitimum acceptavit ac de illis sibi obtinuit provideri. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Mathias dubitet acceptationem et provisionem predictas ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes eidem Mathie, qui presbiter est . . . gratiam facere . . . Discre­tine vestre . . . mandamus, quatenus canonicatum et prebendam pre­dictos, quorum fructus . . . quadraginta florenorum auri . . . valorem annum, ut ipse Mathias asserit, non excedunt, etiam si damnate memo­rie Roberto, olim Basilice duodecim Apostolorum presbitero Cardinali, tunc Antipape, qui se Clementem VII. ausu sacrilego nominabat, aut aliis per processus apostolicos condemnatis adheserit . . . auctoritate nostra conferre et assignare curetis . . . Non obstantibus . . . quod prefatus Matthias . . . super parochiali ecclesia predicta in Palatio apostolico liti­gando duas pro se et contra eundem adversarium, quarum ultima, nulla provocatione suspensa, in rem transivérit iudicatam diffinitivas sententias reportavit, et super capella sancti Johannis Baptiste, site in fine Noveville • Chasmensis, predicte diocesis, quorum fructus . . . trigintaduarum marcha-

Next

/
Thumbnails
Contents