Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

104 1)99- - )• MÁRTII. rum argenti puri valorem annuum non excedunt, et quorum possessio­nem nondum habét, in eodem Palatio noscitur litigare. Volumus autem, quod quamprimum dictus Mathias vigore presentium canonicatum et pre­bendam predictos fuerit pacifice assecutus, prefate litere, per quas illos acceptavit et de eis sibi provideri fecit, ut prefertur, ac processus habiti per easdem et quecumque inde secuta sint cassa et irrita. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quartodecimo Kalendas Április Anno Decimo. CXL. 1399. 25. Mártii. Canonicatum Zagrabiensem Petro Galli, Archidiacono de Goricza, confe.t. (Anni X. Liber —. f. 11. v.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Segnensi et dilectis filiis Preposito sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, ac . . . Custodi Agriensis ecclesiarum salutem . . . Vitae ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filius Petrus Galli, canonicus Waradiensis . . . commendatur, . . . nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Dudum siquidem predicto Petro de canonicatu sub expectacione pre­bendas ecclesie Zagrabiensis per nostras literas gratiose mandavimus pro­videri, volentes inter cetera, eundem Petrum omnibus etiam auctoritate nostra in ecclesia ipsa receptis vei prebendas etiam simili vei dissimili aut alia quavis prerogativa et antelatione expectantibus in eadem preter­quam venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie Cardinalibus et dilectis filiis familiaribus nostris domesticis, actu continuis commensa­libus, in assecutione ipsius prebende anteferri, prout in ipsis literis plenius continetur; postmodum vero, sicut exhibita nobis nuper pro parte dicti Petri petitio continebat, canonicatu et prebenda eiusdem ecclesie, quos quondam Barnabas Nicolai de Dombro, ipsius ecclesie canonicus, . . . obtinebat, per ipsius Barnabe obitum, qui extra Romanam Curiam deces­sit, vacantibus, idem Petrus eosdem canonicatum et prebendam . . . infra tempus legitimum acceptavit. Cum autem, sicut accepimus, iidem cano­nicatus et prebenda adhuc vacare noscantur, Nos Discretioni vestre man­damus, quatenus canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . .. duodecim marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, prefato

Next

/
Thumbnails
Contents