Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
provisio, presentatio, vei quevis alia dispositio pertinet communiter vei divisim, ne de dicta prebenda interim, etiam ante acceptationem eandem, nisi postquam eisdem constiterit, quod tu, vei procurator predictus illám nolueritis acceptare, disponere quoquomodo presumant; ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritares scienter vei ignoranter contigerit attemptari. Non obstantibus de certo eanonicorum numero, et quibusvis aliis statutis et consvetudinibus ipsius ecclesie contrariis, iuramento, confirmatione apostolica vei quacumque íirmitate alia roboratis; aut si aliqui, apostolica vei alia quavis auctoritate, in eadem ecclesia in canonicos sint recepti, vei ut recipiantur insistant; seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in ipsa ecclesia speciales aut aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales Apostolice Sedis vei Iegatorum eius litteras impetraverint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem ac decretum vei alias quomodolibet sit processum; quibus omnibus, preterquam auctoritate nostra in ecclesia ipsa receptis vei prebendas expectantibus in eadem, te in assecutione dicte prebende volumus anteferri; sed nullum per hoc eis quoad assecutionem prebendarum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari; seu si eisdem Episcopo vei Capitulo vei quibusvis aliis, communiter vei divisim, ab eadem Sede sit indultum, quod ad receptionem vei provisionem alicuius minimé teneantur, et ad id compelli non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie aut aliis beneficiis ecclesiasticis, ad eorum collationem, provisionem, dispositionem, coniunctim vei separatim spectantibus, nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non facientes plenam ac expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem; et qualibet alia dicte Sedis indulgentia generáli vei speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam, vei totaliter non insertam, effectus huiusmodi nostre gratie impediri valeat quomodolibet vei diíferri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio speciális; aut si presens non fueris ad prestandum, de observandis statutis et consvetudinibus ipsius ecclesie, solitum iuramentum, dummodo in absentia tua per procuratorem ydoneum, et cum ad ecclesiam ipsam accesseris, corporaliter illud prestes; seu quod, ut asseritur, super parochiali ecclesia de Insula Woanicz in « palatio apostolico litigas, et hodie tibi de canonicatu, sub expectatione prebende, Sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, per alias nostras litteras, gratiose mandavimus provideri. Nulli ergo etc. nostre collationis, prouisionis, reservationis, institutionis, constitutionis et voluntatis infringere