Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
etc. Si quis autem etc. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Idus Novembris Anno Primo. Sinüli modo. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati Monasterii Sancte Marié Zagrabiensi et Custodi ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque probitatis—et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Johannes Dyonisii canonicus Zagrabiensis fidedigno etc. Quocirca Discretioni vestre, per apostolica scripta, mandamus, quatenus vos vei duo aut unus vestrum, per vos vei alium seu alios, eundem Johannem vei procuratorem suum, eius nomine, ex nunc, auctoritate nostra in eadem ecclesia Zagrabiensi recipi facientes in canonicum et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in Capitulo ipsius ecclesie, cum dicti iuris plenitudine, assignetis; prebendam, per nos, ut premittitur, reservatam, si tempore huiusmodi nostre reservationis vacabat vei postea vacabit aut cum vacaverit, eidem Johanni, post acceptationem predictam, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, eadem auctoritate, conferre et assignare curetis. Inducentes ipsum vei dictum procuratorem pro eo in corporalem possessionem prebende, iuriumque et pertinentiarum predictorum, et defendentes inductum sibique facientes de ipsorum canonicatus et prebende fructibus, proventibus, iuribus et obventionibus universis integre responderi; non obstantibus omnibus supradictis; seu si eisdem Episcopo et Capitulo vei quibusvuis aliis a prefata sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vei excommunicari non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Dátum ut supra. V. 1389. 10. Novembris. Davidi Jak Canonicatum in ecclesia Transsilvana confert. (Anni 1. Liber XI. f. 6 ) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Waradiensi salutem etc. Dignum arbitramur etc. Volentes igitur dilectum filium Dávid Jak, clericum Transilvane diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu,