Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
rius enarratur, quodque presentes littere ad probandum plene voluntatem et concessionem predictas ubique sufficiant et ad id probationis alterius adminicuíum minimé requiratur; Discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis predicto Andrea et aliis, qui fuerint evocandi, super premissis inquiras, auctoritate prefata, diligentius veritatem, et si, per inquisitionem huiusmodi, reppereris premissa veritate fulciri, eadem auctoritate, sententialiter declares predictum Andreám prefatis canonicatu et prebenda fuisse et esse privatum, eundemque amoveas realiter ab eisdem, iuxta voluntatem et concessionem predictas. Contradictores per censuram ecclesiasticam etc. Non obstante, si predicto Andree vei quibusvis aliis communiter vei divisim a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, excommunicari non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indultu huiusmodi mentionem. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Idus Novembris Anno Primo. IV. 1389. 10. Novembris. Johanni Dyonisii Canonicatum in ecclesia Zagrabiensi confert. (Anni I. Liber —. f. 298 ) Bonifacius etc. Dilecto filio Johanni Dyonisii canonico Zagrabiensi salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Volentes itaque tibi, qui, ut asseritur, presbyter existis, premissorum meritorum tuorum intuitu gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Zagrabiensis, cum plenitudine iuris canonici, apostolica tibi auctoritate conferimus, et de illo etiam providemus. Prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vei cum vacaverit, quam tu, per te, vei procuratorem tuum, ad hoc legitime constitutum, infra unius mensis spatium, postquam tibi, vei eidem procuratori vacatio illius innotuerit, duxeris acceptandam, conferendam tibi, post acceptationem huiusmodi, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi apostolice reservamus; districtius inhibentes Venerabili fratri nostro Episcopo et dilectis íiliis Capitulo Zagrabiensi, ac illi vei illis, ad quem vei ad quos in eadem ecclesia prebendarum collatio,