Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
ac si super eis dicti precedessoris littere sub ipsius diei data confecte fuissent, prout superius enarratur, quodque presentes littere ad probandum plene voluntatem et concessionem predictas ubique sufficiant nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur; Discretioni vestre . . . mandarnus, quatenus . . . canonicatum et prebendam . . . eidem Johanni . . . assignari curetis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Idus Novembris Anno Primo. III. 13S9. (j. Novembris. Andreám Tonch, quondam Caroli Neapolitani sectatorem, Canonicatu Strigoniensi privari jubet. (Anni I. Liber VIII. f. 48t.) Bonifacius etc. Dilecto filio Cantori ecclesie Strigoniensis salutem etc. Rationi congruum etc. Dudum siquidem ad audientiam felicis recordationis Úrbani pape VI. predecessoris nostri deducto, quod Andreas dictus Tonch, olim canonicus ecclesie Strigoniensis, quondam Carolo olim Regi Sicilie, etiam post et contra processus, per prefatum predecessorem, contra eundem Carolum ac eius sequaces fautores et adherentes eidem factos et solemniter publicatos, per quos predictum Carolum, velut hereticum et scismaticum, puniendum sententialiter condemnavit, adherere et favere presumpserat, idem "predecessor attendens, quod veris existentibus premissis, prefatus Andreas canonicatu et prebenda predicte ecclesie, quos tunc temporis obtinebat, ipso iure privatus extiterat, voluit et concessit videlicet XVII. Kalendas Novembris Pontificatus sui Anno Decimo, certo dari iudici in mandatis, ut vocatis dicto Andrea et aliis, qui forent evocandi, super premissis inquireret auctoritate apostolica diligentius veritatem, et si per inquisitionem huiusmodi inveniret ita esse, prefatum Andreám canonicatu et prebenda predictis, eadem auctoritate, sententialiter declararet fuisse et esse privatum, ipsumque amoveret realiter ab eisdem. Ne autem, pro eo, quod super voluntate et concessione huiusmodi littere apostolice confecte non fuerunt, eedem voluntas et concessio debito frustrentur effectu, volentes et apostolica auctoritate decernentes, quod huiusmodi voluntas et concessio perinde a dicta die videlicet XVII. Kalendas Novembris suum sortiantur effectum, ac si super eis prefati predecessoris littere sub ipsius diei data confecte fuissent, ut supe-