Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
hasce nonnisi obiter determinari redditum, easque notis exactae certitudinis carere, nihilominus tamen aliquam notitiam valoris beneficiorum nobis suppeditant. Speciali mentione dignse sunt indulgentiae ecclesiis, capellisque concessae; has enim tunc petere praelati atque patroni consveverunt, quando ecclesiae ac capellae aedificabantur, vei in alteram formám fingebantur; hacque ratione auxilium promptitudinemque fidelium invocare cupiebant. Adeoque bullae pontificiae de more, velut conditionem acquirendarum indulgentiarum ponunt, ut fideles ad fabricam seu conservationem aedificii manus porrigant adiutrices. In tomo hoc sequentes ecclesiae, capellae, vei altaria indulgentiis ditatae deprehenduntur. In dioecesi Strigoniensi: Ecclesiae de Alap, de Igló (Nova Villa), de Káposztafalva (villa Compositi), Leibicz, de Szepes-Olaszi (Villa Latina), de villa Bringonis, de villa Russlini; capellae: ecclesiae parochialis de Lőcse, atque de villa Stoiani, altare ss. Petri et Pauli in Lőcse. In dioecesi Colocensi: ecclesiae parochialis de Halas. In dioecesi Vesprimiensi: altaria ecclesiae s. Mariae Budensis, atque ecclesiae s. Mariae Magdalense Budensis; capella Omnium Sanctorum Albaregalensis; ecclesia parochialis de Babócsa. In dioecesi Vaciensi: ecclesia parochialis de Gyada. In dioecesi Jauriensi: ecclesiae parochiales de Fraknó (Forchtenau) atque de Nagymarton (Martinsdorf). In dioecesi Varadiensi: altare ecclesiae cathedralis, et ecclesia parochialis de Püspöki. In dioecesi Csanádiensi: ecclesiae parochiales de Miklós-Györk et Rékás. In dioecesi Transsilvana: ecclesiae parochiales de Somogyom et Valthida. Capella s. Dorotheae in Jászó; ecclesiae claustri de Örményes ac monasterii de Zseliz-Szentlászló. In bullis pontificiis enumerantur festa, in quibus indulgentias lucrari poterannt. Modo etiam omnem ambiguitatem excludenti declaratur quae sint indulgentiae concessae; Summus Pontifex nimirum «vere poenitentibus» devotis certi numeri annos de iniunctis hic et in altéra vita poenis relaxat. Bullae in hoc tomo contentae saepius de aliis quoque gratiis Ponticis nos certiores reddunt.