Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
diensis, brevi temporis intervallo, litteras collationes acquisivit: ad canonicatus ct dignitates ecclesiarum Strigoniensis, Agriensis, Albaregalensis, Vesprimiensis ac Scepusiensis, mox ad praeposituram ecclesiae Omnium Sanctorum Vesprimiensis, tandem ad praeposituram Tituliensem. (Regesta CCXXXI. CCXXXIII.) Attamen cum plures hujusmodi litterae collationis exararentur, posterioribus semper adiecta est clausula, si quando beneficio provisus, vigore litterarum istarum, beneficium quoddam de facto obtinuerit, priores litteras collationales invalidas esse. Hac tamen ratione cumulatio beneficiorum non omnino excludebatur. In tomo praesenti frequentes deprehenduntur casus, in quibus viri ecclesiastici tria, quatuor, imo plura adhuc beneficia diversarum dioecesium, hinc ide diversorum quoque regnorum, obtinent. Sane incommoda quae ex usu hoc, currente aevo, ut aiunt, medio, communiter vigente, ecclesiaeque negotiis tantopere nocivo, progerminarunt, regula unica, salubris tamen, restrinxerat, vi cuius tunc tantum plura beneficia possidere licuit, quum dispensatio ab obligatione residentiae sine rerum maioris momenti injuria et damno fidelium dari pouerit, aut vero substituto vicario idoneo beneficii res in tuto posita fuerit. Sedes Apostolica caute invigilabat regulae huic observandae; et cum vir ecclesiasticus officiis duorum beneficiorum impar fuerit, uni valedicere debuit, quamprimum alterum obtinuit. Permultos ejusmodi casus offendimus in tomo hoc. Speciális gratiae et exceptionis instar nominant bullae collationales casum, quo possessio plurium beneficiomm conceditur. Inter hos casus specialem attentionem meretur ille, cum Summus Pontifex Lucám, Praepositum Vetero-Budensem ac Cancellarium Universitatis (studium vocabatur) Budensis, ad episcopatum Csanádiensem evehens, eidem indulget, ut praeposituram retinere atquc simul munus Cancellarii in posterum quoque gerere valeat; prout et ille, cum Paulum Abbatem de Somogyvár, ad episcopatum Jaroslaviensem evehens, propter tenues redditus episcopales eidem concedit, ut abbatiam retinere possit. (Regesta CCCXXIII et CCCXXXVIII.) Alio etiam respectu vigili et circumspecta cura dirigit Summus Pontifex collationes beneficiorum. Occasione provisionis abbatiarum ac praepositurarum ordinum religiosorum rescindit usum: conventibus monachorum gubernatores, ex ordine presbyterorum saecularium delectos, praeficiendi. Tribus quidem vicibus ipse quoque presbyterum saecularem nominat abbatem sive