Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

praepositum; at duabus vicibus conditionem interponit, ut flimiliae ordinis nomen dare votaque emittere debeat, terna vice Cardinalis est, in cuius gratiam exceptione utitur. (Reg. CXI.) Jure canonico atque consuetudine concessum erat, beneficia sine cura clericis aetate mondum adulta conferre. At Bonifacius IX. rarissime hoc iure utebatur. Tomus praesens unum solummodo casum exhibet; iuvenis nimirum nobilis cuiusdam familiae soboles, anno duodecimo aetatis constitutus, iamque clericus Quinqueecclesiensis dioecesis, canonicatum Zagrabiensem assequitur. Tres illos studio litterarum in Universitate ope­rám navantes clericos, quibus beneficia donantur, provectiorem iam aetatem attigisse, citra dubium est. Maioris adhuc momenti est factum, Summum Pontificem resensu, quem apud Hungaros gratia in viros extraneae gentis facillime excitaret, prae oculis habita, rarius, quam expectare posses, alienigenis beneficia in Hungaria contulisse. E litteris collationalibus numerum ducentesimum superantibus, tantum 13 in favorem externorum confectae sunt. Hos inter quinque sunt membra Collegii purpurati 1 duo curiae Romanae ofíiciales eminentiores, unus denique ex cancellaria regis Sigismundi. Bonifacius IX. debitum habuit respectum ad commendationem quo­quo regis et reginae, prout et episcoporum Hungáriáé, quam in litteris collationalibus exprimere nunquam omisit. Nihilominus uni alterique Episcoporum modo extraordinario faculta­tem concessit in capitulo suo de beneficiis certo numero vacantibus suo velut jure disponendi. De cetero cogitatio: Summum Pontificem esse unicum fontem iuris collationis beneficiorum, tantopere mentes hominum pervaserat, ut illi, qui per collationem episcopalem beneficia obtinuerunt, saepe firmitati iuris sui diffidebant, atque Pontificem adiverunt pro confirmatione seu nova dona­tione sui beneficii. Petitioni ipsorum libenter annuebat. Tomus hic magnó numero eiusmodi novam collationem continet. Litterae collationales pontificiae uberem fontem históriáé ecclesiasticae constituunt. Primo etenim multum conferunt ad seriem Praelatorum 2 et Canonico­rum, necnon genealogiam complurium praecelsae dignitatis familiarumJ 1 Bartholomaeus Cardinalis Strigonii Prseposituram s. Georgii, — quam elocavit pro 200 flo­renis,—et canonicatum possedit; Varadini vero archidiaconatum Bihariensem cum canonicatu obtinuit. 2 In indice huius tomi loco correspondenti videre licet nomina beneficio provisorum. 3 Semper commemoratur nomen patris et specialiter exponitur, si quis genere baronum vei nobilium originem trahit.

Next

/
Thumbnails
Contents