Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

proventus ad summum 25 marcas argenti (100 florenos), illorum sine cura 18 marcas (72 florenos), secundum taxationem decimae papalis, exce­dere non potuit. Conditio assequendorum beneficiorum tam capitularium, quam reli­quorum erat, ut beneficio provisus prius se examini subiiciat, sicque com­probet se omnibus canonum requisitis pollere; si vero quibusdam requisitis minus necessariis illum egere compertum est, ad illa comparanda, intra determinatum temporis spatium iureiurando, sese obliget. EfFectus exa­minis decidebat, cuiusnam categoriae beneficium acceptare potuerit. Requisitis ad dignitatem capitularem non exhibitis, canonicatum simplicem tantum assequi poterat; ad beneficium cum cura haud idoneo, beneficium solummodo simplex (sine cura) acceptare licuit. Post examen atque acceptationem beneficii competentis subsecuta est statutio atque inductio. Ad exantlandum examen atque statutionem Pontifex singulis vicibus delegatos nominavit, plerumque tres, rarius duos vei unum. Hi multi generis officia habebant, quae litterae pontificiae ad ipsos directae accurate determinarunt. Ante omnia explorandum fűit, an beneficium per Pontificem collatum, a novo possessore acceptatum, de iure et de facto vacaverit? Si ita, sit ne aliquis ad id legitimo potior iure, nec ne? Si quando Pontifex bene­ficium vacaturum contulisset, delegati proprium praesulem atque capitu­lum certiores reddiderunt, addita cautione, ut a collatione beneficii vaca­turi abstineant. Post examen atque statutionem, delegatorum erat reprimere statutioni resistentes et nefors intrusos relegare. Satis erat, si unus delegatorum causam demandatam ad finem perdu­xerit. Ob censum, pro hujusmodi negotiis, solvendum, munus delegato­rum magnó pretio habitum erat. Papa maximam partém delegatorum e numero praelatorum ac dignitariorum Hungáriáé delegit, at multoties occurrunt alienigenae quoque, qui prout suapte intelligitur, sociis suis in Hungaria constitutis negotii expeditionem commiserunt. Collatio beneficiorum nondum vacantium effecit, ut omnino incer­tum redderetur, quando et quale beneficium supplicantes assequantur. Hinc in id intenderunt nervos, ut, quae maxima esset facultas beneficia accep­tandi eis tribueretur, et una simul vei successive plures litteras collationa­les impetrare studuere. Sic verbi gratia magister Stephanus de Upor, Cantor ecclesiae Vara-

Next

/
Thumbnails
Contents