Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

LADISLAI FEJÉRPATAKY PHIL. DOCTORIS, ACADEMIJE SCIENTIARUM HUNGARICJE SODALIS PROLEGOMENA AD ACTA IN HOC CORPUS COLLECTA Acta legationem, qua Cardinalis GENTILIS in Hungaria functus erat, illustrantia, in hoc volumine, quantum fieri poterat, plene perfecteque col­lecta, nunc primum históriáé utenda traduntur. Quamquam enim inveniri possunt editiones antiquiores, in quibus pauca quaedam ex illis deprompta atque ea quidem plerumque vitiis praedita, publici iuris facta sint, nihilo minus tamen earum auctores ea tantum, quae suo usui accomodata essent, acta colligenda putaverunt, eas vero res omnes, quas Cardinalis GENTILIS legátus in Hungaria gesserat, notas faciendas sibi non propo­suerunt. Ac primum quidem auctores Annalium Ecclcsiasticorum, operis illius immensae magnitudinis, facta legationis, quam GENTILIS obierat, mentione, non nisi decreta synodalia, ab illo edita, quibus res ad regnum pertinentes continentur, divulgare poterant; namque per ingentem operis magnitudi­nem a re proposita ad alia quaedam subtiliora digressionem fieri non licuit. Neque vero CAROLUS PÉTERFY, decretorum synodalium ad Hungá­riám pertinentium editor, aliter égit, quamquam eum iam singula monu­menta ad ius publicum gravissima, velut monumentum illud, quod ad Carolum electum Hungáriáé regem refertur, in opere suo publicasse scimus. DÁNIEL FARLATI autem ex actis ad hanc legationem pertinentibus eorum tantum habuit rationem, quae ad Illyriam, Dalmatiam et antiquam Croatiam spectarent, quo in genere non dubium est, quin magnum opus, quantum poterat, partibus suis expletum reddiderit. Atque hoc etiam praeter ceteros in suam commendationem praestat, quod, cum archiva urbium et eccle­siarum regni Dalmatiae, id temporis et integra et praestantissimorum monu­mentorum copia abundantia, magnó cum fructu perscrutatus esset, opus

Next

/
Thumbnails
Contents