Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

eius tale evasit, quo quid primum Cardinalis GENTILIS apostolicae sedis per Hungáriám legátus in Dalmatia egisset, magna ex parte edoceremur. Praeterea JOSEPHUS KOLLER in História Episcopatus Quinqueecclesiensis omnia ea ex fontibus bibliothecae et archivi Vaticani subsidia litteraria publicavit, quae tempore huius legationis comparata ad dioecesim eius pertinent, vei in quibus de episcopis Quinqueecclesiensibus illius temporis mentio iniecta est. Ac primus omnium in patria nostra acta legationis Cardinalis Gentilis publicavit, universa de iis quaerens, IGNATIUS comes de BATTHYÁN episcopus Transsilvanus. Tertio enim Legum Ecclesiasticarum tomo, multo iam post mortem auctoris edito, magnus actorum legationis illius numerus conti­netur. Sed quamvis ei tanta monumentorum copia suppeteret, tamen in ipsa editione adornanda non satis magnam curam eum adhibuisse quivis facile intelliget, si textum huius collectionis et Legum Ecclesiasticarum in comparationem vocaverit. Nihilo minus tamen opus eius perdiu solum erat, unde quasi ex fonté patriarum rerum scriptores ad illám aetatem aperiendam sua repeterent. Quidquid enim GEORGIUS FEJÉR in Codice Diplomatico quem vocant, de rebus gestis Cardinalis Gentilis tradit, id omne cum aliquo discrimine ex Legibus illis Ecclesiasticis sum­ptum est. Praeter ceteros vero maximé idoneus erat AUGUSTINUS THEINER, qui in libro «Vetera Monumenta Historica Hungáriám Sacram illustrantia» inscripto, recipiendis omnibus Cardinalis Gentilis actis locum relinqueret eaque in unum corpus coliigeret. Quod quominus facérét, ingenti rerum historicarum mole impediebatur. Quapropter velut speciminis dandi causa ex scriptis Cardinalis Gentilis non nisi pauca quaedam edidit. (In opere eius setas huius legationis viginti quinque tantum paginas complectitur.) Quin etiam singula acta processuum ambitu latiora, omissis rebus gra­vioribus, publicat. Atque ut haec editio omnia legationis acta exhiberet, utque haec collectio plene esset cumulateque perfecta, non solum ex collectionibus Vaticanis, verum etiam ex aliis Italiae et regni Hungáriáé tabulariis recepta sunt omnia, quae ad tempus huius legationis illustrandum adhuc erui potuerant. In quo quidem tenendum est, vei maximam pervestigatae materiae partém ex collectionibus Vaticanis quasi ex fodina auro copiosa profectam esse. Hic enim custodiuntur earum litium commentarii, quae pro tribunali Cardinalis Gentilis tempore legationis actae sunt. Hae sunt tabulae authenticae,

Next

/
Thumbnails
Contents