Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
memorate, dictisque constitutionibus, ordinationibus et statutis in eodem capitulo addere, minuere ac mutare pro qualitate negotiorum, locorum et temporum, digne tamen, discrete ac rationabiliter tenore Vobis presentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Dátum Bude, XVIII. kalendas Februarii, pontiíicatus domini Clementis pape V. anno quarto. LVI. 1309. íj. Januarii. Buda. Processus executorum super beneficio canonicatus Quinqueecclesiensis, per cardinalem Gentilem Roffino Alberti de Cibinio collato. (Bibi. Vatic. Cod. 4013. fol. 12—14.) Reverendo in Christo patri domino . . Dei gratia episcopo Quinquecclesiensi, et venerabilibus viris, archidiacono, cantori et singulis canonicis ecclesie Quinquecclesiensis, et habentibus seu tenentibus dignitatem, personatum seu officium in eadem, ubilibet constitutis, Bonensegna de Perusio decretorum doctor, canonicus Rauennatensis, una cum venerabilibus viris... abbate monasterii Varadiensis Quinquecclesiensis et... prioré sancti Antonii de Montezario, Auximane diocesis, ad infrascripta executor specialiter deputatus a reverendo patre et domino domino G. 2 Dei gratia tituli sancti Martini in Montibus presbytero cardinale, apostolice sedis legato, salutem et mandatis ipsius domini legati, immo verius apostolicis, firmiter obedire. Noveritis, quod discretus vir Roffinus Alberti de Ciuinio, canonicus Quinquecclesiensis, 3 anno nativitatis Domini &c. pontiíicatus &c. anno &c. die &c. indictione &c. in nostra presentia constitutus, quasdam litteras predicti domini legati cum íilo serico integro, que eidem Roffino diriguntur, et quasdam alias 1 Petro, 2 Gentile. 3 Post archidiaconus Tolnensis; idem, qui tempore Johannis papae XXII. (1316—1334) nuncius, pro recolligendis fructibus beneficiorum vacantium et procurationum cardinali Gentili debitarum, anno 1317. ad partes Hungarias missus est.