Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

cum filo canapis integro, vero sigillo dicti domini legati sigillatas, non abolitas, non abrasas, non suspectas, non vitiatas, nec in aliqua sui parte corruptas, sed omni suspicione carentes, nobis et coexecutoribus nostris predictis directas, coram Angelo de Sancta Victoria notario publico, et testibus infrascriptis presentavit, petens a nobis instanter, ut ad execu­tionem huiusmodi gratie sibi facte, iuxta ipsarum litterarum prefati do­mini legati tenorem, procedere deberemus, quas, sicut decuit et tenemur, recepimus reverenter. Quibus litteris receptis, visis et diligenter inspectis, ipsas publice legi fecimus per notarium memoratum, quarum tenores tales sunt: Fráter Gentilis &c. Item: Fráter Gentilis &c. Nos igitur Bo­nensengna de Perusio executor prefatus, tanquam obedientie filius, volentes mandatum prefati domini legati predictum, nobis in hac parte directum, exequi humiliter et devote, ut tenemur, Vos, dominum episcopum, archidiaconum, cantorem, capitulum et universos et singulos prelatos, officiales, administratores et canonicos Quinquecclesiensis ecclesie requiri­mus et monemus, primo, II. et III. peremptorio communiter et divisim, Vobis nichilominus et cuilibet vestrum auctoritate domini legati predicti, qua fungimur in hac parte, in virtute sancte obedientie, cum reverentia tamen, qua convenit, districte precipiendo mandantes, quatenus prefatum R. 1 vei procuratorem suum, eius nomine et pro ipso, iuxta predictarum sepedicti domini legati litterarum tenorem, prout ad Vos et quemlibet vestrum pertinet, communiter vei divisim, infra sex dies, a publicatione vei denunciatione presentium Vobis facta immediate sequentes, quorum duos pro primo edicto, duos pro II. et reliquos duos Vobis universis et singulis pro tertio et peremptorio termino assignamus, cum plenitu­dine iuris canonici recipiatis in vestrum et vestre ecclesie canonicum atque fratrem, eique vei procuratori suo, eius nomine, stallum in choro et locum in capitulo, sicut canonico eiusdem ecclesie, assignetis, et in corporalem possessionem canonicatus et prebende huiusmodi, iurium et pertinentiarum ipsorum, nulli alii de iure debitorum, si qua tempore pro­visionis sibi facte per dictum dominum legatum ibi vacabat, eundem R. vei procuratorem suum, eius nomine, sine difficultate qualibet ponatis, inducatis, et defendatis inductum. Admittendo ipsum vei procuratorem suum, eius nomine, libere ad predicta, et faciendo eidem R. vei procu­ratori suo, eius nomine, de ipsorum canonicatus et prebende vacantis,

Next

/
Thumbnails
Contents