Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Tunc demum saturatum fore ulciscendi eius furorem, quum adversarium, quem in sepulehrum iam truserat, famae quoque proscissae vulnere lethali, trucidaret. Hoc igitur consilio Pictavis 1307. congressus est cum Clemente P. V. cui ad solium evehendo vei maximé auctor extitit. Eodem fere tempore Carolus quoque II. rex Siciliae Pontiíicem adivit, filio suo Carolo­Roberto opem eiusdem imploraturus, quam utique postea misso in Hun­gáriám legato GENTILI reipsa obtinuit. Philippi nefastum consilium — quamquam is omnem movisset lapi­dem — turpiter tamen explosum recidit; Bonifacii memória vero ac fama intaminatis fulgens honoribus, purgatior ex hac causa, velut aurum igni probatum, surrexerat. Cui ille olim purpurae decrevit honores, GENTILIS inquam, patroni sui nunc vicissim honorem asseruit. Non diu tamen superstes fűit victoriae, eodem enim anno 1312. d. 27. Octobris Avenione vitám cum morte commutavit. Conditus est in Italia Asisii in aede S. Francisci et quidem sacello eodem, quod ipse SS. Martino ac Ludovico dicatum, vivus sibi sepulturae honoribus posuerat. 1 Aediculam hanc GENTILE mandante magister Simeon Martini Senensis (1283—1344.) pictorum illius temporis secundum Giottium celebratissimus, politissima sua arte illustravit. Quumque superstite adhuc GENTILE delubrum hocce absolutum sit, opera haec udo tectorio facta (al fresco), primis magistri Simonis artificiis accensenda sunt. Iconum praecipua series S. Martini gesta repraesentat; additis aliorum quoque Sanctorum imaginibus, quos inter Ludovicum regem, Ludovicum item episcopum Tolosanum (nondum sanctorum catalogo tunc inscriptum) porro Elisabetham Hungáriáé com­memorare iuvabit. Patet has icones ad titulum dignitatis eius cardinalitiae, necnon ad Andegavenses et Hungáriám ipsam referri. Decus singulare praeterea aediculae huic accedit, imagi ne ipsius GEN­TILIS, idque eo magis, quod Simonis praecipua ars in effingendis imagi­nibus ad os expressis (portrait) enituerit; proin pronum sit coniicere: hac GENTILIS quoque specie, pressam viri similitudinem exhiberi. Ceterum pictura eiusdem, delubri vitro inusta quoque GENTILIS formám exprimit, cuius exemplum huic Monumentorum tomo II. praefiximus. 2 Aediculam 1 Eggs. Purp. Docta II. 259. Clemens P. V. Demetrio, electo archiepiscopo Colocensi 1312. 29. Dec. scribens, Gentilem iam «beatae memoriae» appellat. V. THEINER Mon. Hung. I. n. 678. 2 A. CROWE et G. B. CAVALCASELLE. «Geschichte der ital. Maierei (Lipsiae 1869 II. pp. 242. sqq.) Notandum ex sententia Vasarii (Vite dei Pittori I. 337.) Gentilem pingendam hanc aedi­culam Puccio Campanae discipulo Giottii commisisse. Critici tamen supra laudati huic sententiae utpote «incredibili» continuo contradicunt.

Next

/
Thumbnails
Contents