Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
ipy. 8. JAN.-). JUL. 239 ipso articulo continentur, an iidem faciant ipse littere vei non. Item interrogatus super V. articulo, — dixit, se nichil scire. Item interrogatus super VI. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo etc. lectis sibi ipso articulo et litteris, de quibus facit ipse articulus mentionem, — dixit, quod littere plebanorum sollempnium, sicut Budensium et Tirna et Sebnéch 1 et similium, quorum sigilla sunt nota, faciunt fidem in foro ecclesiastico et seculari, et sic observatum est et servatur; sed quales sint plebani illi vei prelati, qui in illis litteris continentur, — dixit, se nescire, quia in illis partibus nunquam fűit. Interrogatus, quomodo scit, quod faciant fidem littere predictorum autenticorum prelatorum et plebanorum, — dixit, quod ipse testis pluries, ut iudex delegátus, iudicavit secundum litteras tales, coram eo productas. Interrogatus, in quorum causis, — dixit, se non recordari, sed vidit archiepiscopum Strigoniensem et prepositum Budensem iudicare in causa vertenti inter quendam, nomine Ebeger de Peste, et quasdam Biginas de Buda, 2 secundum quasdam litteras plebani Budensis, in ipsa causa productas. Interrogatus, ubi, — dixit, quod in Buda Veteri. Interrogatus, si in dicta littera plebani erat dátum, annus et mensis, — dixit, quod sic. Interrogatus, quibus presentibus, — dixit de canonicis Budensibus pluribus, sed de quibus non recordatur. Interrogatus de tempore, — dixit, quod non est annus. Item interrogatus super VII. VIII. VIIII. et X. articulis, sibi lectis per ordinem et distincte, — dixit, se nichil scire, dixit tamen, se audivisse dici, quod post mortem episcopi Transsilvani universitas Cibiniensium iniuriata sit capitulo Transsilvano, sed quomodo vei qualiter, nescit. Item interrogatus super ultimo articulo de publica fama, — dixit, vera esse, que in ipso articulo continentur, de hiis tantum, de quibus testificatus est, de aliis dixit, se nichil scire. Interrogatus, quomodo scit, — dixit, quia ita scit observari et vidit. Interrogatus, quid est publica vox et fama, — dixit, quod illud, quod pervenit per relationem et auditum in notitiam hominum. Interrogatus, quot homines faciunt publicam famam, — dixit, quod maior pars regni in regno, in civitate maior pars civitatis. Interrogatus, ubi est dicta publica vox et fama, — dixit, quod per totum regnum, ut credit. Interrogatus, si fűit rogatus, informatus vei monitus, — dixit, quod non. Interrogatus, quam partém vellet obtinere, dixit, quod illám, que iustitiam habét. Interrogatus, quot annorum est ipse testis, — dixit, quod triginta duorum vei circa. Interrogatus, unde est 1 Tyrnavia, Schemnicia. 2 V. hanc causam sub. n. XXXVII. pag. 101—112.