Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
ponamus, sane virum in eo deprehendemus industrium, severum, duriorem hinc inde; ast etiam facilem, tempori cedentem, prudentia, patientia pietateque conspicuum. Haec ingenii signa luculenter exhibuit, quotiescumque in foro versabatur; sic e. gr. in comitiis Budensibus, in causa dein canonici cantoris Quinqueecclesiensis huiusque patroni Henrici toparchae; talem se praestitit adversus Ladislaum vajvodam; nuspiam tamen adeo vivis indoles eius exprimebatur coloribus, quam in agendo cum Matthaeo Csáki de Trencsény. Verumtamen salva eius eximia mentis acie, arteque insigni — ut aiunt — diplomatica, fatendum est: anathema hoc in Matthaeum iaculatum hac vice incassum cecidisse, quin etiam novas leoninis eius ardoribus addidisse faces. Neque hoc diffitendum: GENTILEM in discessu regnum reliquisse novis turbis belloque civili agitatum; attamen alia ex parte rerum eventus hoc quoque testatur: potestatem regiam fere ad incitas iam redactam, GENTILIS ope atque industria triennio tam excelsum attigisse roboris fastigium, unde omnes abhinc hostium omnium impetus, victricibus armis potuerit retundere. * * * Post latam in Matthaeum excommunicationis poenam, GENTILIS Posonii binis adhuc mensibus égit, eoque tempore ternas exaravit publicas litteras. Postremas 9. Septembris 1311. Posonii signavit. Postero die videtur iam inde atque adeo ex Hungaria discessisse; proximae enim eius litterae supremaeque, quas nobis reliquerat, Neostadii Germanorum (WienerNeustadt) lucem conspexere. Pauca restant, quae ex eius gestis posterioribus ad nos pervenerunt. Clemens P. V. eum revocavit, concilio Viennensi interfuturum; iter certe per ditionem Venetam emensus est Viennam, ubi acerrimo marté pro vindicando Bonifacio P. VIII. stetit, quum nimirum hunc Philippus rex Galliarum, pulcher vocitatus, adhibitis technis omnibus, condemnatum esse voluisset. Nota apud omnes est contentio, quae inter Bonifacium P. VIII. et regem Philippum exorta, nefandum in modum exulcerabatur. Flagitium illud, quum Bonifacius milite armato Anagniae petebatur atque Gregorius electus archiepiscopus Strigoniensis in tuendo pontifice vitám ponebat, summum christiano orbi horrorem incussit atque tam vehementer in Philippum animos incendit, ut ille crimen sibi impactum non censuerit alio modo posse elidere, quam si Bonifacius solemni sententia reus damnaretur.