Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

diumque in Matthaeum íirmissimas égit radices. Inaugurasse eum principem, ducem, patrem patriae. A rege ipso esse creatum magistrum serarii, qui summus in regno esset honorum gradus. Ast proh dolor! Matthaeum amori huic vere paterno probrum intulisse, quum non modo ingratum sese exhibuerit, sed etiam pro bon is aeceptis rependerit pessima. Matthaeus siquidem mox regis sectatores lacessere ccepit, ut eos ad defectionem cogeret. Quumque rebellium nonnullos expugnasset, praedae vei minimam partém regi, supremi dominii titulo tradere detrectavit. Praeterea salvis seditiosorum propugnaculis, arces regiae partis invasit, sibique ipsi vindicavit. Castellum regis prope Budám, quod ille Matthaeo ad tempus concesserat possidendum, qua haereditarium sibi arrogavit, atque hinc identidem erumpens cives Budenses, quod regem in deliciis haberent, variis módis vexavit; Regi cultus significationem vix exhibuit. Interpellatus a legato purpurato, ut in regis inauguratione Albae-Regiae adesset, ipse potius declaraturus, quam flocci regem facérét? non modo invitationem exploderat, sed latifundia regia ac familiarium regis bona, divastaverat. Legátus eum paterno more monere, rex amice rogare etiam, velit illata sarcire damna; sed ambo surdis auribus canere; Matthaeus pro­cax et iactabundus ultra quoque furere, quin magna camporum spatia, regii famulitii bona, Vacium inter et Tibiscum depopulari et funditus evertere, quid porro? etiam barbaros ferocitate vincere, miseramque ple­beculam una cum sacra aede, quo confugeret, vivam igni concremare! per dioeceses denique Strigoniensem, Vacicnsem, Nitriensem, Agriensem et Vesprimiensem plurima loca sacra et monasteria extrema strage afficere. Haec aliaque eius flagitia saucio quidem, quieto tamen animo GENTILIS toleravit, spe fretus fore, ut restituat in gratiam regis hominem istum, quem unice tamquam filium diligeret. Plurima ei pollicitus est, dum ab eo sibi postulaverit fere nihil! Restituat minimum bona ecclesiastica, solvat nobiles a servitiis insolitis, ex bonis regiis vero, quae rapuit, honestatis velut gratia, quaedam pauca reddat; reliqua habeat sibi ac posteris. Ad has tamen preces et obsecrationes, tantum abest ut Matthaeus vei verbum quidem respondisset, ut potius expeditis copiis ad mcenia usque Budae, ubi tunc rex reginaque morabantur, omnia circum igni ferroque vastando proruperit. His demum et GENTILIS rupta est patientia, atque in cervicem duris­simam fulminatur anathema. Quod si res GENTILIS in patria nostra gestas omnes, brevi sub aspectu

Next

/
Thumbnails
Contents