Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

210 Ijoy. 8. JAN.-). JUL. catur. Item non obstat, quod dicitur, dictam universitatem esse rebellem sancte Romane ecclesie et domini Caroli regis Ungarie. Nam salva pace excipientis, non rebelles, sed fideles, immo fidelissimi fuemnt, sunt et etiam intendunt imperpetuum Romane ecclesie ac domini Caroli veri regis Un­garie et catholicorum successorum suorum, et domino nostro domino fratri G. 1 apostolice sedis legato in omnibus et per omnia obedire spiri­tualiter et temporaliter, tanquam íilii obedientie et devoti, desiderant, ut tenentur. Nec intendunt aliquem alium pro rege Ungarie recipere et ha­bere, nisi predictum dominum Carolum et suos catholicos successores. Item non obstat, quod dicitur, quod dicta universitas cum sacerdotibus decanatus de Zebus, anno preterito, de mense Februarii &c. hostiliter in­vaserunt ecclesiam beati Michaelis &c. — quia ad hoc non fűit universitas predicta; sed ita factum se habuit, quod quidam de dicta universitate as­sociaverunt quosdam plébános, qui iverunt ad dominos canonicos Albenses, causa appellandi ab eis ad sedem apostolicam propter quedam gravamina; et dum isti plebani legerent libellum appellationis coram dictis canonicis, ipsi canonici immaniter in dictos appellantes, non sine magnó contemptu apostolice sedis et domini pape, irruerunt, volentes eos nequiter captivare. Et tunc dicti appellantes dietorum canonicorum nequitiam et violentiam atrocem per füge subsidium, et dietorum associantium adiutorium evadere satagerunt. Insuper ego procurator predictus offero me, probare ea de predictis, que michi necessaria sunt probare. Non tamen me astringo ad probandum, nisi ea, que michi sufíiciunt ad victoriam mee cause, dato michi per Vos termino competenti. Item offero me paratum iurare, quod verum credidero ad dicta partis alterius, ordinato et formato prius iudicio, ut ordinari debet. (Terminus ad probandum communis.) Quibus quidem replicationibus exhibitis et receptis, adhuc in eodem iudicio, quia procuratores utriusque partis asserebant, aliqua velle probare super iam propositis et dictis hinc inde, terminum competentem petentes ad faciendam probationem huiusmodi, et quia utrique parti super predictis probatio incumbebat, dominus Philippus auditor predictus statim predictis procuratoribus utriusque partis, ad probandum super predictis, quicquid vo­luerit, in curia vei extra curiam, trigintaquinque dierum, ab hodie in antea computandorum, terminum peremptorium assignavit. i Gentili.

Next

/
Thumbnails
Contents