Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

I)0<?. 8. JAN.-). JUL. 209 Et esto, quod non constaret, nil facit ad rem. Nam constat, ipsum woy­vadam ex parte dictorum provincialium rogatum de transitu concedendo, transitum ipsum denegasse; et hoc constat per dictas litteras autenticas. Nec obstat, quod dicitur, quod non constat, quorum provincialium littere transmisse fuerint predicto woyvade. Nam ipsi iidem, qui dictas autenticas litteras conscripserunt, sunt illi, qui eommuni vocabulo et consueto pro­vinciales nuncupantur. Item non obstat, quod dicitur, non constare, quando, ubi et per quos dicte littere provincialium dicto woyvade presentate fuerunt. Nam quandocunque, ubicunque et per quoscunque fuerint presentate, suf­íicit. Ex quo constat, de quo ipse woyvada rogatus fűit per ipsos pro­vinciales, et de responsione, quam fecit. Item non obstat, quod dicitur, quod ipsa universitas videntur predicta dicere eorum proprio motu, quia non rogati seu requisiti per aliquem &c. Nam dico, ipsam universitatem requisitam fuisse de predictis; et hoc me offero probaturum suo loco et tempore, si necesse fuerit. Attamen dico, predictas litteras, ut iacent, iidem facere de consuetudine regni, etiam extra potentiam ipsius universitatis, et inter personas ecclesiasticas. Item non obstat, quod dicitur, quod dicti Gobo­linus et Nicolaus et universitas sunt inimici capitales dicti capituli. Nam hoc non credo, nec est causa inimicitiarum inter eos; et ipsi canonici ire possunt et vadunt, quando piacet eis, per districtum ipsius universitatis, liberi et securi; et dicta universitas eos honorat íactis et verbis; et hoc patet etiam per ipsas litteras, in quibus dicta universitas appellat dictos canonicos dominos ca­nonicos ecclesie Albensis Transsilvane. Et quod dicitur de invasione Al­bensis ecclesie et combustione hominum et quorundam canonicorum et de aliis, que in exceptione sunt, non obstat. Nam si quid de predictis factum est, hoc factum est per quendam nobilem, nomine Johannem, filium Alardi comitis de Salisforio. Qui Johannes voluit ulcisci mortem dicti patris sui, quam procurasse dicitur episcopus Albensis; collectis consanguineis et ami­cis, aliqua incendia et hominum cedes fecit. Hoc faciens contra episcopum Petrum et tres canonicos, qui ipsam mortem procuraverunt. Et preterea quicquid fuerit, hoc non obstat. Nam facta fűit pax plena; et post hec dictus episcopus per dictam provinciám pluries, ut sibi placebat, ivit, con­secrando ecclesias et altaria, et alia faciendo cum canonicis Albensis ecclesie et sine eis, ut páter inter filios facere consuevit. Et, ut predicitur, dicti canonici post dictam pacem, ante mortem episcopi et post, iverunt, steterunt et rediverunt per dictam provinciám pro libito voluntatis, et hoc tempore vadunt, stant et redeunt ad velle eorum. Et certe, salva pace, procuratoris capituli indecens reputo, ut scintilla sopite discordie ad memóriám redu­Monum. Vaticana. Series 1. Tom. II. 27

Next

/
Thumbnails
Contents