Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Dominicana família in abbatis vei praelati cuiuscunque dignitatem evehatur, nisi Pontificis peculiarem ad hoc veniam impetraverit. 1 Par eius erat cura in senatus episcopalis (capitulum vocamus) moribus restaurandis, ceterisque fovendis sacerdotum collegiis. Jam ut gressum ad lites quoque coram legati tribunali agitatas facia­mus, profecto summae eruditionis palaestra nobis se panderet in causarum harum monumentis perquirendis, quae tabularia recondunt Vaticana: nisi properante calamo ad metam huius opelli raperemur. Haec causarum scripta monumenta, rimas veluti nobis aperiunt, per quas detur nobis venerandae illius vetustatis, rerumque sacrarum aeque ac profanarum tunc gestarum propylaea, avido oculo perlustrare. Tales e. gr. erant: causa electionis episcoporum Transylvaniensis et Quinqueecclesiensis, dein controversia inter capitulum Transylvaniense et quosdam sacerdotes Saxones; Angeli de Narnia et Ladislai episcopi Syrmiensis etc. (V. Mon. Vat. Hung. II. 154— 177; 126—153; 356—364; 307—352.) Sed haec nunc missa facimus prout et formulare illud litterarum, quod scribarum quidam solertissimus secundum autographa in curia GENTILIS exarata compilavit, ut hisce data occasione paradigmatum instar uti possit. Formulare sane amplissimum, quod 52 pragmatibus forensibus absolvitur atque tam curiae negotia latis­sime diffusa, quam patriae nostrae statum sacrum et civilem, velut in imagine quadam nobis exhibet. Nunc autem ad aliam nos imaginem, viri nimirum tunc temporis potentissimi, paucis delineandam stilum convertimus. VI. Summopere tunc sollicitum GENTILEM tenuit MATTHAEUS ille CSÁKY PE TRENCSÉNY. Haud sane diffitendum iis hunc virum fuisse instructum animi proprie­tatibus atque dotibus, quae tempore illo ad ardua quseque molienda neces­sariae videbantur; praesto erant: ingenium excelsum, cupido laudis, mentis ardor atque constantia, fortitudo summa, stirps splendida, família late diffusa, possessiones amplissimae. Habuit quidem ille plures ex ordine procerum earundem praerogativarum socios atque aemulos; sed tribus in rebus parem pláne neminem. Videlicet nullum horum tantis studiis plau­• Ibid. II. 125.

Next

/
Thumbnails
Contents