Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
202 1)09' JVL veritatem. Propter que responsa dicti universitas, prelati et comites asserunt in suis litteris, dictum L. 1 denegasse ipsis plebanis securum aditum ad comparendum coram domino legato in termino eis assignato. Non obstat predictis, quod dicit dictus magister Philippus, scilicet contineri in fine litterarum comitum et universitatis sedis Cibiniensis, quod Ladislavus nullum prestitit impedimentum; quia simpliciter dico, hoc ibi non contineri. Item non obstat, quod dicitur, quod predictis, qui testimoniales litteras confecerunt, non est danda fides eo, quod testificati sunt sine mandato iudicis &c. Quia predicta non ut testes, in iudicio iurati, dixerunt, sed ut litteras autenticas, ad instar publicorum instrumentorum, conficientes, que etiam extra iudicium et sine iussu iudicis fieri habent, quibus plena fides adhibetur, ut superius est probatum. Item non obstat, quod dicitur, quod dicte littere universitatis Cibiniensis tolluntur per contrarias litteras Ladislavi. Nam ipse littere L. ex parte capituli Transsilvanensis producte, dicunt, non fuisse intentionis Ladislavi, dictos plébános impedire, sed non ideo sequitur, quod dicti plebani non habuerint iustam causam timoris; cum vidissent, pariter et audissent litteras et nuncios cum oblocutionibus et minis transmissos; quibus, tanquam expresse patentibus, et non intentioni ipsius Ladislavi, que non patebat, stare debebant; cum potius verbis legis vei hominis, quam ipsorum intentioni, que quidem non patet, standum sit de iure. Et preterea, ut dicit Canon, humane aures talia verba nostra iudicant, qualia foris sonant. Item et alia ratione ipsi littere credendum non est, cum plures littere, tam ipsius Ladislavi quam aliorum, ac etiam depositiones testium, in iudicio productorum, in contrarium appareant, ut superius continetur. Que quidem omnia, non est dubium, preponderare fidei unius solius littere. Item non obstat, quod dicitur, quod, sicut excusatorem miserunt, ita procuratorem mittere potuerunt. Hoc enim non procedit; cum in excusatore modica sufíiciat, in procuratore vero multa ydoneitas requiratur, tanquam per cuius factum et utilitas et preiudicium domino generatur; quod non sic in excusatore contingit. Preterea excusatorem, sed non procuratorem, quia a iure compellitur, mittere maximé in gravibus causis, sicut ista erat. Permissione ergo iuris, procuratorem non miserunt, et sic penam non meruerunt. Item non obstat, quod dicitur, quod primus testis non íacit fidem, quia non iuravit. Quia, etsi ob hoc fidem non faciat, presumptionem tamen et adminiculum probationis inducit. Item non obstat, quod dicitur i Ladislaum.