Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
IJOP. 8. JAN.-). JUL. 203 de eo teste, qui in animam suam et patris sui deeumbentis iuravit. Nam etsi non faeiat iidem, in quantum iurat in animam patris, facit tamen iidem, in quantum iurat in animam suam. Item non obstat, quod dicitur, quod dicti testes et alii non faciunt iidem, quia non dicunt terminationem litterarum comminatoriarum, nec dicunt annum, mensem et diem. Nam terminationes et extremitates litterarum predictarum et verba dicere non tenentur, sed sufficit, quod dicant effectum et intentionem ipsarum litterarum, prout dixerunt. Nam etiam illi, qui ipsas litteras fecerunt, hec omnia memorie habere non possent, nec exigitur, quod habeant. Item nec annum, mensem et diem tenentur exprimere; immo si exprimerent, non interrogati, suspecti essent, cum testes non debeant esse loquaces, nec debeant, nisi ad interrogata, respondere; ac etiam si interrogarentur et huiusmodi talia memorie non haberent, non imputatur secundum iura. Suffecit ergo, si interrogati super expurgatione contumacie illorum, responderunt, se vidisse litteras Ladislavi comminatorias contra procuratores dietorum plebanorum et universitatum. Item non obstat, quod dicitur, quod dicti testes fuerunt singulares, nam salva pace exeipientis, non singulares, sed plures et plures fuerunt idem dicentes, ut patet in actis. Ex quibus concludo, me, nomine quo supra, absolvendum sine gravamine expensarum vei alicuius satisfactionis a sententia vei processu, si qui facti sunt contra eos vei me. (Terminus communis ad allegandum.) Quibus quidem litteris et replicationibus exhibitis, ut est dictum, dictus dominus auditor statim assignavit terminum predictis procuratoribus utriusque partis ad diem Jovis proxime futurum in vesperis, ad dandum in scriptis, quicquid voluerint, et ad allegandum super predictis, et alias ad procedendum in dicta causa, ut de iure fuerit. Tenor procuratorii dicti domini Bertoldi, de quo mentio fit superius, talis est : (Aliud procuratorium pro clericis.) Sanctissimo patri ac domino fratri Gentili, tituli sancti Martini in Montibus presbytero cardinali, per totam Ungariam et regna annexa, totamque Poloniam sedis apostolice legato, Henricus plebanus in Mulnbach, Gorscalcus plebanus in Winz, Nicolaus plebanus in Pen, Michael plebanus de Villa Petri, 1 ceterique plebani de capitulo de Sebuz, Nicolaus decanus de Kozd, plebanus de Villa Jacobi, ceterique plebani eiusdem decanatus, 1 Péterfalva, tria fuerunt, in com. Küküilő maiori, minori, et Szebeniensi.