Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

IP9- 8- JAK-). JUL. 201 inter alias missa universitati Saxonum de Cibinio; que littera recte intuen­tibus satis magni est illativa timoris, considerata quaütate personarum ipsius domini Ladislavi scribentis, universitatum sacerdotum, contra quas scribitur, et verbis in littera ipsa contentis, seu modo loquendi. Ipse enim Ladislavus est vir potens, et quasi pars principális contra dictos plébános eo, quod filius suus est postulatus ecclesie Transsilvane. Ratione cuius, cuncta bona episcopalia possidet, et tamquam capud membra sua, scilicet ipsum capi­tulum, ferventer fovet. E converso dicti plebani sunt debiles, et predicta ratione ipsi Ladislavo odiosi. Item iustam causam timoris expresse indicant verba, contenta in littera Ladislavi, et modus loquendi. Nam cum esset ro­gatus a tanta universitate, sicut est Saxonum, quod dignaretur dictis ple­banis concedere securum transitum per districtum suum ad dominum legatum, ipse Ladislavus precibus dicte universitatis non directe respondit, sic vei non; sed per circumlocutionem verborum et obloquendo respondit, dicens: Amoneo Vos, quod ipsos plébános inducatis, ut appellationi, quam fecerunt conira capitulum predictum, renuncient &c. — Quod in veritate nichil est aliud dicere, nisi: Vos rogatis me de hoc, et ego rogo Vos de hoc. Et nisi feceritis michi hoc, ego non faciam Vobis hoc. — Que verba, non est dubium, continere terrorem. Quem terrorem postmodum evidenter expressit in íine littere, dicens comminando: Ne forte contingat eis gravius ipsum litigium. — Item quod predicta verba essent commi­natoria et illativa terroris, patet per interpretationem et intellectum, quem ex dicta littera elecerunt (sic) tot prelati et comites, et universitas per suas patentes et autenticas litteras super hoc confecerunt. Protestantes, dictum Ladislaum denegasse eis securitatem itineris, et comminatum fuisse; hoc expresse colligentes ex modo loquendi, quem fecit Ladislaus, tanquam qui cognoscunt móres et consuetudinem ipsius. Item quod ipse fuerit commi­natus, patet per plures testes, saltem per quinque, qui iurati dixerunt, se vidisse et audivisse litteras Ladislavi comminatorias dictorum plebanomm, qui volebant venire ad legatum, et ex multis aliis inditiis et coniecturis, quas colliget industria presidentis. Ex quibus constat, probata esse ad plé­num predicta impedimentum et iustam causam timoris. Item quod ipse L. 1 denegavérit eis securum aditum, patet; ipsa enim universitas Saxonen­sis bis, diversis temporibus, preces interposuit pro securitate predicta apud ipsum L. Qui prima vice respondit sine litteris, expresse denegando, quod petebatur. Secunda vice respondit per litteras comminatorias, quantum ad i Ladislaus. Monura. Vaticana. Series I. Tom. II.

Next

/
Thumbnails
Contents