Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

cios suos habent; propter quod etiam in posterum per se fratrem Henricum de ordine Predicatorum in signum obedientie decreverunt emittere, ut mi­serunt. Dátum Cybinii. Item: (Littera pro clericis.) Coram universis viris venerabilibus, ad quos presens scriptum per­, venerit, ego Johannes plebanus in Villa Humberti presentibus super con­scientia anime mee profiteor et protestor, quod omnia hec, que littera provincialium de Cibinio pro dominis de septem capitulis, in eadem littera nominatis, et sicuti protestatur, sic acta sunt. Videlicet, quod cum iidem domini ad videndum dominum legatum, tanquam filii obedientie, se ap­parassent, et per nuncios ydoneos securitatem exitus per sua tenuta peti­vissent, denegatus fűit eis a Ladislavo woyvada Transsilvano, potentiam habente, omnes Transsilvanos defendendi in bono et impediendi, nisi ab­renunciare vellení appellationi sue, quam fecerunt ad curiam Romanam, in qua adhuc nuncios suos habent; propter quod etiam imposterum per se fratrem Herricum de ordine Predicatorum decreverunt emittere, et miserunt. Dátum Cibinii. Tenor autem dictarum replicationum talis est: (Replicationes clericorum.) Coram Vobis, re verendő viro domino Philippo auditore &c. consti­tutns ego Bertoldus decanus de Sebus, procurator universitatum et pleba­norum de provincia Saxonum, Transsilvanensis diocesis, ad instantiam Trans­silvanensis capituli ad domini legati curiam citatorum, replicando contra exceptiones propositas per magistrum Philippum de Cingulo, procuratorem substitutum capituli Transsilvanensis, contra me et probationes per me coram Vobis productas, meo et predictorum nomine dico, sufficienter immo suffi­cientissime probatum esse impedimentum seu instrumenta, et verisimilem causam timoris, propter que ego et predicti, quorum sum procurator, ad pre­sentiam domini legati non potuimus comparere citati. Probata enim sunt pre­dicta per quinque vei sex publicas litteras, autentica sigilla habentes, comitum scilicet et universitatum et prelatorum. Que quidem littere sic autentice de consuetudine in regno Ungarie plenam iidem faciunt, ut in Ytalicis partibus publica documenta; et quod talis consuetudo iuri consonet, satis est clarum in corpore iuris. Item quod talis sit in dicto regno consuetudo, notorium est. Et si expedit, me offero probaturum id, quod michi circa predicta sufficiat, assignato per Vos termino competenti. Item probat predicta littera Ladislavi,

Next

/
Thumbnails
Contents