Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
I)Oy. 8. JAN.-3. JUL. Domino filialem. Presentibus eoram Paternitatis Vestre gratia signifieo et protestor, quod domini plebani de septem capitulis, de Seebus videlicet, de Sprink, de Kozd, de Kyzd, de maiori et minori Kukullu, et de Crissh, exitum petiverunt a woyvada Ladislao ad presentiam vestram, et ob hoc nuncios sollempnes ordinaverant. Qui litteris suis eis denegavit exitum, nisi abrenunciarent appellationi sue. Unde sub vera obedientia Vestre Paternitati id notifico, sic esse; ulterius innotescendo, quod iam dicti domini de eisdem capitulis ad omnia mandata vestra sunt obedientes, et omnem expensam vestram paratam comportaverunt, tanquam aliorum predecessorum vestrorum expensam semper paratam et debitam ordinarunt. Item: (Littera pro clericis.) Coram universis viris venerabilibus, ad quos presens scriptum pervenerit, ego Georgius plebanus in Cibinio presentibus super conscientia anime mee proíiteor et protestor, quod omnia hec, que littera provincialium de Sibinio pro dominis de septem capitulis, in eadem littera nominatim tactis, et sicut protestatur, sic acta sunt. Videlicet, quod cum iidem domini ad videndum dominum legatum, tanquam íilii obedientie, se apparassent, et per nuncios ydoneos securitatem exitus per tenutam Ladislai woyvade Transsilvani ab eo petivissent, qui per ipsum prohibitus fűit eis eo, quod potentiam habét defendendi omnes Transsilvanos in bono et etiam impediendi, nisi abrenunciare vellent prius appellationi sue, quam fecerunt ad curiam Romanam, in qua adhuc nuncios suos habent; propter quod etiam in posterum per se fratrem Herricum de ordine Predicatorum in signum obedientie decreverunt emittere, ut miserunt. Dátum Cibinii. Item: (Littera pro clericis.) Coram universis viris venerabilibus, ad quos presens scriptum pervenerit, ego fráter Waltherus, ordinis Sancti Spiritus magister hospitalis in • Cibinio, presentibus super conscientia anime mee proíiteor et protestor, quod omnia hec, que littera provincialium de Sibinio pro dominis de septem capitulis, in eadem littera nominatim positis, et sicuti protestatur, sic acta sunt. Videlicet, quod cum iidem domini ad videndum dominum legatum, tanquam íilii obedientie, se apparassent, et per nuncios ydoneos securitatem exitus per sua tenuta a Ladislao woyvada Transsilvano, potentiam habente super omnes Transsilvanos, ipsos conservandi in bono vei impediendi, petivissent, qui per ipsum prohibitus fűit eis, nisi prius abrenunciare vellent appellationi sue, quam fecerunt ad curiam Romanam, in qua adhuc nun-