Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
vicerex Carolo prae omnibus addictus, magister dein Dominicus — si bene meminimus — Comes Soliensis, bonorum civium tunc facile princeps; quibus se aggregavit P. Dionysius monachorum S. Franc, lector, legati a confessionibus, sacerdosque familiaris. Hi Szegedini cum Ladislao congressi pactionem mutuo sanxere, qua cautum est: ut Ladislaus toparcha Transylvaniae ac comes Szolnokiensis, scriptis 1310. die 8. Április tabulis, Carolum I. regem proíiteretur Hungáriáé, proprium suum naturalemque vereretur dominum, cui obsequium tam ipse praestiturus sit omni possibili consilio opeque tota, quam illi, quos e familia sua nactus esset sibi obaudientes. Sic ille ad simulacrum Dei-hominis cruci affixi sacramentum dixit; fidem praeterea suam Thomae archiepiscopo oppignoravit: se quotiescumque rex eas oras inviserit, in quibus ipse vajvoda tunc ageret, semper praesto 'fore; regem qua posset reverentia ac cultu consalutaturum, ac omnimodae eius saluti solerter prospecturum. Coronam quoque ad diem 1. Julii statutum regi traditurum; quodsi vero rex ipse prius Transylvaniam lustraverit, quandocumque libuerit, manibus eius eandem se esse resignaturum; hoc tamen pacto, ut die illo supplex et ipse regem esset aditurus, dignetur sibi quoque abundantem regioque pectore dignum amorem exhibere. Quod quidem mutatis verbis non aliud sonat, quam se tunc demum velle restituere coronam: quum sibi quoque cautum sit de pactione secum inita. Promisit praeterea mox redditurum se fodinas argenti Radnenses, provincias item Bistricensem, Cibiniensem et Siculam, municipia denique Deés, Kolos et Szék una cum ofFicinis regiis ibidem residentibus. 1 Hinc coniicere pronum est, bona regia aliaque inTransylvania ab ipso occupata, praeter modo recensita, Ladislao esse permissa a pactionis procuratoribus. Conventionem hanc vicerex Amadeus et mag. Dominicus ratam habentes, qua eiusdem cum Ladislao fideiussionis consortes, pari se sacramento obstrinxerunt. Nullum praeterea dubium, coronam die fixo redditam esse. Testatur id approbatio Benedicti electi episcopi Transylvaniensis, ipsi a legato praemii loco 1310. d. 2. Julii exarata. Nec longe a vero abest coronam ab ipso Benedicto esse allatam, GENTiLi-que ipsi traditam. 2 Certo constat Carolum 1 Mon. H. V. II. 374. 2 «Desideramus admodum — ita Gentilis seribit ad Benedictum — quod idem Ladislaus per Vos mitteret nobis coronam, prout promisisse ipsum nobis per alias litteras reseripsistis». (Mon. V. H. II. 380.) Et alibi «Ladislao Vaivode Transilvanie cum corona S. Stephani regis, quam violenter tenuerat occupatam, procurationis nostre solertia adnostra dictique regis mandata humiliter veniemus.» Ibid. p. 387.