Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

coronae restitutionem Thomae archiepiscopo in acceptis retulisse, eaque se tertio quoque inaugurasse. Ita rerum nostrarum scriptores narrant; quorum quidem narrationi, ipsae etiam Caroli postea litterae fidem faciunt his conceptis verbis: «Recuperata et rehabita per sollicitam curam . . . (Thomae) archiepiscopi corona ab illicitis detentoribus, rursum in loco debito, vide­licet in Alba-Regali, ubi solitum est ab antiquo reges Hungáriáé coronari... eadem sancta corona denuo extitimus coronati». 1 V. Hucusque ita GENTILIS industriam civilem tractavimus, ut prae illa fere obscurarentur instituta eius, reformandae cleri disciplinae, emendandis moribus atque revocandae velut exulanti iustitiae ab eo adhibita, eaque utilissima. Pauca illa, quae in adversariis unius ex amanuensibus eius residua, nobis tabularia Vaticana locupletissima conservarunt, — exemplo esse possunt, — quanta ille in hac quoque parte egerit. Praeter hunc tamen scribam, plurimorum manus indefesso laboré, rebus forensibus causisque GENTILIS insudarunt. Recensebimus quorumdam nomina, forte fortuna nobis tradita: ut eos nominetenus cognitos habea­mus viros, qui latus eximii huius pontificis, in componendas patriae nostrae res perturbatas intenti, cingebant. Primum inter hos locum occupant auditores, qui iudicum vices obi­bant. Duo ex illis, liberis mandatis instructi causas ipsis commissas decre­torie dirimebant, alii rursum rem agebant quidem, sed ferendam in ea sententiam Cardinalis sibi asseruit. Priores duo erant: Magister PHILIPPUS DE SARDINIA «decretorum doctor, capellanus domini legati ac curiae suae generális auditor» atque magister VANNES (Joannes) DE ARETIO, et ipse capellanus aulicus et generális auditor. GASPARUS dein DE MONTEFIA, ca­nonicus Cumaeus, una causarum auditor; sequitur magister, canonumque lauro ornatus BONUNSEGNA DE PERUGIA, quem una praepositi cubiculario­rum titulus ornabat. His plures additi scribae pontiíicii et caesarei, quorum esset litteras publicas exarare. Ex horum numero occurrunt: Mag. JOANNES DE PONTECURVO «apo­stolica et imperiali auctoritate nótárius, capellanus, abbreviator et corrector domini legati»; Mag. JOANNES ANGLICUS «natus quondam HENRICI LEPE­I Knauz. Mon. Eccl. Strigon. II. p. 709.

Next

/
Thumbnails
Contents