Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
etiam illis fore obnoxium, quas synodus Budensis violentis coronae usurpatoribus intentaverat. Vicissim, quod si resipuerit, non solum spem ei facere poenae relaxandae, veaim etiam beneficiorum amplissimorum ille— cebras proponere. 1 Has GENTILIS litteras iam Posonii, quo Buda concessit, 1309. die 25. Dec. exaravit. Eodem fere tempore curiam eius incoluit Benedictus, familiae S. Dominici Budae praeses et electus episcopus Transylvaniensis, sanctionem recentis ofíicii impetraturus. Peropportune sane cliens iste vajvodae Ladislai, tunc praesto fűit, quo GENTILIS ad propositum sibi finem rursus uteretur. Judicium itaque, quo electio eius ad trutinam vocaretur, absolvit quidem, quin tamen sententiam decretoriam ferret; interim eum optima quaeque sperare iubens remittit in Transylvaniam, ut ibi Ladislao ad coronam restituendam faces adderet. Ladislaus lubens Benedictum excipit eique pollicetur coronam se utique legato pontificio traditurum esse. Ast episcopi electi relationes postea missae haud adeo laeta nunciabant. Refert nimirum: sacerdotes Transylvaniae interdicto ecclesiastico minimé morém gerere, se tamen, quum privata aedicula sacris operetur, suum haud interponere iudicium. GENTILIS dato responso ait sibi hanc agendi formám probari; nec electum episcopum accepisse ab ullo sive scripto sive ore vivo praeceptum, ut in negotia haec adeo invisa semet ingereret; se mox capitulum esse interpellaturum, ut eo agente ac vetante, ecclesiae interdictum ad unguem observetur: donec Ladislaus ipse ad saniorem frugem pacemque aim ecclesia redierit. Unum esse, quod a Benedicto fieri optet quam vehementissime: ut Ladislao nimirum persuadeat, velit demum promissis suis stare atque coronam quamprimum restituere; tunc enim vice sua et regem et legatum, libentius animum ad causam Ladislai benigne componendam adiicere velle. 2 Nec Ladislao quidquam magis in votis erat, quam ut negotio hoc difücillimo quamprimum sese expediret; nec tamen hoc pacto: ut corona hac votorum omnium meta, prius e manibus suis dilapsa, postliminio solum decerneretur quaenam bona regia retinere sibi liceat? quae vero restituenda. Transactionis igitur tricatissima farrago, viris ad id velut fictis factisque commititur enodanda. Fuere hi: Thomas Strigoniensis pontifex, Amadeus 1 Mon. H. V. II. 369. 2 Mon. H. V. II. 380.