Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
vacaneam habere poterant: attamen non eos fugit accidere posse, ut ii ipsi, qui leges humanas divinasque alioquin parvi penderent, ritus vero iisdem annexos pláne exploderent: vei minimum tamen in forma iuris mendum cavillaturi sínt, novamque coronam et insolitum inaugurationis locum, velut speciosum suae infidelitatis titulum ac pallium quoddam, tegendis flagitiis suis aptum, causaturi. Non est igitur dubitandum, quin GENTILIS omnem moverit lapidem: ut Ladislaum ad coronam reddendam permoveret. Nóvum proin expedit oratorem Benedictum, electum episcopum Transylvaniensem, qui tamen redux incidit in manus latronum Henrici bani et aliquut diebus in carcere eius delituit. 1 Cardinalis ne tunc quidem patientia destitutus, ad flectendum vajvodam, supremis usus est armis: excommunicationis fulmine. Retorsit in cervicem eius, quidquid synodus Budensis contra bonorum regalium raptores decreverit; ait meminisse eum oportere, GENTILEM iam tunc quum Zagrabiae ageret (1308. die 8—25. Decembris) intelligeretque Ladislaum filiam catholicam regis Serviae íilio a Romana unitate seiuncto nuptui velle tradere, humanissimis saepe verbis eum commonuisse, quam perniciosum esset hocce «inter obedientiae et contumaciae filios» connubium, nec omnino tolerandum, donec rex Serviae, uti sperare licuit, ad sinum rediret ecclesiae; inculcavit denique synodi Budensis (nobis solum Posoniensis innotuere) decreta contra matrimonia mixta, quibus Rasciani (Thraces) nominatim recensebantur. Quum tamen Ladislaus «faciem suam ab Jerusalem averterit et versus Jericho illa incedat via, quae ducit in manus latronum», quum nec bona regi debita reddere, nec sponsalia illa solvere velit: ideo pro munere sibi a vicario Christi demandato, GENTILIS eum omnibus poenis a synodo supra laudata inflictis subiicere, interdicere ei ecclesias consortio, subditos fidelitate ipsi iurata solvere, assectatores sepultura religiosa privare, atque in ipsum, ob nuptias filiae cum schismatico iunctas haereticae pravitatis reum animadversurus, ditiones eius trans citraque Silvam sitas omnes, sacrorum interdictioni devovere. Ceterum, quum ipse Ladislaum plus vice simplici interpellaverit ad coronam almam Hungáriáé reddendam et quidem vei sibi, vei ecclesiae Alba-Regalensi, unde paucis abhinc annis vi rapta est, vei denique ipsi regi; quumque is stare iussis suis hucusque perfracte detrectaverit: nunc tandem, nisi ad festum usque Purificatae Virginis (1310. die 2. Febr.) imminens, hocce sacrosanctum pignus redditurus sit, eum castigationibus I Mon. H. V. II. 336.