Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Quem quidem laribus suis exceptum, diademate prius spoliavit, dein illusum abire ad sua passus est. Num vero coronam sibimet reservandam arripuerit? num post filiae suae cum íilio regis Serviae nuptias, mentem praepotentis huius toparchae audax titillaverit consilium imponendi propriae fronti coronam S. Stephani? an solummodo turpis quaestus gratia id egerit? nobis haud constat. Certe miram ille prae se ferebat facilitatem tempori caute cedentem; prudentiam illám filiorum huius saeculi, quae adiuncta rerum callide ponderat, nec omnia periculosae committit aleae, extrema quaeque haud sectatur: sed ante cladem tempestive resilit, quum partém iniustae praedae relinquat, ut reliquam tutius sibi reservare possit. Uno verbo illos animi sui velut co­lores exeruit, quibus GENTILIS, naturae humanae sagacissimus explorator clare perspexerit, sibi cum versipelle quidem ac potente homine esse agen­dum, sed venali etiam, qui transactionibus facilius ad finem optatum alliciatur. Finis vero consiliorum eius, uti probe novimus, sacrosanctae coronae restitutionem intendebat. Nicolaus praepositus Aradiensis, una cum capituli sui lectore canonico, íinitis Pestini comitiis, in quibus Carolus rex legitimus salutabatur, 1308. die 8. Novembris, ita volentibus GENTILI Thomaque mitrato Strigoniensi Ladislaum tunc Devae agentem legátus adivit; uti ferebatur, «o/> negotia quec­dam», certo vix alia, quam coronae restitutionem. His discedentibus, po­stea (1309. medio Februarii) Emericus Varadiensis antistes ibidem praesens aderat, causam eandem ex legati commissione tractaturus. 1 Videtur vaj­voda ille potentissimus verborum lenociniis hos oratores demulsisse; synodus enim Budae 1309. die 8. Maii celebrata, molliori eum tractans articulo, nondum anathematis vinculis comprehendit, satius esse ducens, diem ei prorogare, quo nonnisi incassum elapso, reus ipse coronae iniuste detentae haberetur. Ladislaus tamen indulgentiam hanc flocci fecerat, probe gnarus, quae quantaque commoda aliis proceribus, Matthaeo inprimis Csákio fuerint oblata? Haec eadem et ipse praestolabatur, nec clericorum solum inferioris gradus, sed regalis ipsius vocis oraculo sibi proponenda. QuidPquod pláne iactitaret, arrogare se sibi, ut rex ipse sui copiam in Transylvania facérét. Interea rex iuvenis anhelis votis, atque ab ipsis etiam optimatibus sibi adhaerentibus incensus, corona redimiri quanto ocius desideravit; ut 1 Mon. H. V. II. 213, 214.

Next

/
Thumbnails
Contents